# Opera mathematica. Vol. 1 21-5

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, NTAETEE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/21-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/21-5

Hujusmodi quaestiones nugates essent; quippe ex datis in quaestione nihil certi elicitur: posset enim modis innumeris 144 2) 25 X6, &c. Nam ex solo facto in multiplicatione, de Factoribus neutiquam constabit; ut nec, in Divisione, ex solo Quotiente constabit de Dividendo aut Divisore. Sed de his hactenus. Atque hactenus quidem de quatuor Arithmetices (ut vocantur) Speciebus, seu potius Partibus, Additione, Subductione, Multiplicatione, & Divisione, dicta sufficiant. Multa autem quae de his operationibus apud Arithmeticae practicae magistros passim occurrunt, & speciatim operationum aliquot in nonnullis compendia, variosque modos has operationes peculiaribus subjectis applicandi, (puta, in re nummaria, de faenore, de mercatura, in re astronomica, de tempore, de motu, eorumque reductionibus, &c.) sciens praetereo. Quippe infiniti esset laboris, & quidem supervacanei, ea omnia quae id genus dici possent sigillatim prosequi. Nec quidem id nostri operis est; sed potius operationum fundamenta tradere, ipsosque fontes aperire, unde scientifice & demonstrative possint verae procedendi rationes intelligi. Quas qui rite intelligit, non modo majori fructu & voluptate ipsas operationes exercebit, easque in usum proferet, quam si caeco ductu incedat, & quasi Andabatarum more pugnet; sed & multo firmius quae novit memoria retinebit. Quas enim saepius audimus quaerelae, Rerum Mathematicarum cognitionem, Arithmetices praesertim, citissime deperditam iri nisi assidua exercitatione retineatur; non aliunde oriuntur, quam quod plerique Arithmetices praxin, sive operandi methodum, memoriter tantum edocti, ipsas operandi rationes penitus ignorent; quas quidem vulgares Arithmeticae practicae Magistri plerumque vel ipsi nesciunt, vel saltem plus satis reticent; eisque edocti Mechanicam potius sregulas minime intellectas persequendo) exercent, quam Arithmeticam.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
