# Opera mathematica. Vol. 1 21.1-4

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 21.1 to 21.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/21.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/21.1

monstrationes ex superius traditis Multiplicationis & Divisionis principiis facile est colligere. Atque hactenus de Multiplicationis & Divisionis praxi dictum esto. Sequitur, ut de utriusque Examine seu Probatione verba faciamus. CAP. AI De Maltiplicatione & CAP. XXI. De Multiplicationis & Divisionis Probationibus; earumque Probationum fundamentis. Familiores aliquot quaestiunculae solvuntur. Uae de Additionis & Subductionis probationibus superius dicta sunt, non pauca & hic locum obtinent. Nempe non adhibentur illae tanquam demonstrationes certitudinis regularum juxta quas proceditur; nam de illis satis constat ex principiis eis quibus innituntur: sed ad explorandum numquis error subrepserit in exercitio, quo a regulis deviatum sit. Non igitur ad probandas regulas, sed ad explorandum num operatio praestita regulis sit conformis, instituuntur hae probationes. Et quanquam posset etiam examen institui repetendo ipsam operationem, & ad regulam ubique exigendo; tamen illud felicius ut plurimum instituitur operationis formâ mutatâ; quippe hoc pacto minus est periculi in eundem errorem iterum incidendi. Sieut Additio per Subductionem (operationem sibi contrariam;) sic Multiplicatio per (huic oppositam) Divisionem examinare sive probare solent. Quod enim Multiplicatione conficitur id Divisione dissolvitur. Vbi enim duorum numerorum invicem multiplicatione, alius producitur; si hic per eorum alterutrum dividatur, reliquus prodit. Puta, si quantitas A ducta in B sit AB; haec ipsa AB divisa per B fiet A. (nempe P* A.) Ratio est, quia subsequens divisio per B destruit id quod praecedente multiplicatione per eandem quantitatem B efficiebatur, adeoque ipsa quantitas A quae prius fuerat, jam iterum quasi ex postliminio redit. Eodem modo si eadem AB dividatur per A prodi= B. ) quia scilicet tam ex ductu A in B, bit B; (nempe – quam ex ductu B in A, eâdem prodibit quantitas, puta AB: BA. sic S2X3 Atque idem in grandioribus numeris similiter obtinet. Si enim De Multiplicatioris & tuetur numerus pridem dividendus 154518. Ut in calculo mox ante apposito videre est. Si autem, post peractam Divisionem, aliquod superfuerit Residuum; curandum est ut in probatione per multiplicationem instituenda, hoc etiam Residuum addatur: Secus enim non prodibit Dividendus integer, sed mancus.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
