Latin
21.5 to 21.8
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 21.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam, verbi gratia, si numerus 357 per 24 divisus exhibeat quotientem 16, &supersint 3; hoc residuum indicat, quod in dividendo illo contineatur divisor vicibus 16, (vel quotiens vicibus 24,) atque insuper numerus 3. Adeoque, praeter Divisorem (vel Quotientem) toties positum (quod multiplicando praestatur) adjungendus erit numerus ille 3. Ratio totius processus (si illa ex jam dictis nondum satis intelligatur) sic reddi poterit. Cum numerus multiplicandus toties in Producto contineatur, quoties Unitas in Multiplicatore, (nam toties est ille ponendus quoties jubet multiplicator;) si Divisione quaeratur, quoties in Producto contineatur Multiplicandus? prodire debet (si operatio recte peracta fuerit) pro divisionis Quotiente, numerus idem qui prius fuerat multiplicator. Et contra, cum Divisionis Quotiens ostendat, quoties in Dividendo contineatur Divisor, (vel praecise, vel quanto cum residuo;) si Divisor ille toties (multiplicando) ponatur, (&,siquod erat, adjiciatur residuum,) emergere debet numerus Dividendus; quippe ille in quo Divisor toties ut dictum est contineturPraeter has autem Multiplicationis &Divisionis probationes, per operationem contrariam instituendas; potest utraque per eandem operationem probari. Cum enim (ut ex superius traditis patet) duorum numerorum invicem multiplicatorum, perinde est uter dicatur Multiplicator; (puta, perinde est, in exsemplis nuper appositis, sive 283 per 546, sive numerus hic per illum, multiplicetur:) Vbi peracta est operatio, si de ἀκριβείᾳ dubitetur; qui prius erat numerus multiplicandus, jam fiat multiplicator, &vice versa; Et, si idem utrobique sit numerus Productus, argumento erit processum fuisse legitimum; sin minus, erroneum. Sic Divisionis Probatione. Sic ductis 283 in 546, vel 546 in 283, prodibit utrobique 154518, ut supra patet.