Latin
22
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 22
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm tot verò fuerint Numeri species: infiniti planè laboris videri possit, illarum singulis distincta nomina vel invenire, vel ediscere, vel memoriâ retinere, &in usum depromere. Quis enim mortalium tot excogitare valeat vocabula, quod singulis arenulis (nequid altius dicam) nomina suppeditarent? Quod siquis tamen fecerit; etiamnum centies millies labor idem iterandus erit, nec dum quot opus est assequetur. Ne igitur infinitus evadat labor, pro qualibet Unitatis accessione nova vocabula cudendi, quibus emergentes numeri appellentur: Excogitavit prudens Antiquorum sagacitas, vel Divina potiùs monstravit indulgentia, Methodum (nunquam mirandam satis) quâ infinitam hanc numerorum varietatem finitis vocabulis, &quidem paucis, designare possint; numeros scilicet, methodicae dispositionis ope, per Gradus &Perfodos distribuendo: adeo ut paucis omnino Vocabulis totam numerorum molem, etiam multa millia excedentem, satis distinguere valeamus. Decem prioribus minimisque suum cuique nomen indifferunt, adeóque Vnum, Duo, Tria, Quatuor, Quinque, Sex, Septem, Octo, Novem, Decem, numerabant. Deinceps verò non tam Unitates numerabant quam Decadas; viz. Decadem Vnam, Decades Duas, Tres, Quatuor, Quinqm, Sex, Septem, Octo, Novem, Decem; vel (ut contractius loquuntur) Decem, Viginti, Triginta, Quadraginta, Quinquaginta, Sexaginta, Sep. tuaginta, Octoginta, Nonaginta, Centum: Idem enim valent Viginti ac Decades Duae; Triginta idem ac Decades Tres; &sic deinceps. Centum verò idem valet ac Decades Decem, sive Vna Centuria. De horum autem Vocabulorum ratione pòst dicetur. Postquam autem ad Centum perventum est, non tam Unitates, aut etiam Decades, quam Centurias numerabant, viz. Centuriam Vnam, Genturias Duas, Tres, Quatuor, Quinque, Sex, Septem, Octo, Novem, Decem; vel, contractè, Centum, Ducenta, Trecenta, Quadringenta, Quingenta, Sexcentae, Septingenta, Octingenta, Nongenta, Mille: Idem est enim Ducenta dicere, ac Duas Centurias, Trecenta idem ac Tres Centurias, &c. idem vero Mille ac Decem Centurias. Quum verò ad Mille devenitur, ipsa Millia numerantur; nempe Mille, Bis Mille, Ter Mille, &c. vel Mile, Duo Millia, Tria Millis procreatione &nomenclatura CAP. 5. Millia, &sic deinceps ad Decem Milliae, Centum Millia, Millena mil. lia, Decies millena millia, Centies millena millia, Millies millena millia, Decies millies millena millia, &sic deinceps in infinitum.