Latin
22.1 to 22.4
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 22.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Qui autem ipsius praxeos rationem satis persentiscunt, (nec tantum caeco itinere, regularum memoriter edoctarum ductum implicita fide secuti, incedunt,) judicio magis quam memoria ducti, difficilius ea quae intimis hauserunt medullis evulsum iri patientur. CAP. XXII. Multiplicationis exercitium in Parallelogrammis Rectangulis mensurandis, &invicem comparandis. Divisionis in Paralletogrammis Rectangulis exercitium. O Riusquam Multiplicationis &Divisionis (quarum praxis superius ostensa est) negotium dimittam; nec inutile forsan erit, nec injucundum, pauca subtexere quibus utriusque utilitas innotescat, atque interim Geometriae cum Arithmetica summa conjunctio percipiatur. Quamvis enim Arithmetica, quae de Numeris agit, Geometricas mensuras per se non attingat; sed, propriis principiis nixa, neque Geometriae auxilio indigens, regulas abstractas tradit, omni numerabili pariter applicabiles; (objectum quippe simplicius &latius nacta quam Geometria: cum tamen objectum Geometriae, viz. mensura, intra objecti Arithmetices terminos cadat, (quippe cujus partes numerantur;) non abs re erit, Arithmetices exercitium in re Geometrica paucis ostendere. Hoc autem, dum de Additione &Subductione verba fecimus, parcius egimus, quia non magni forsan res videri possit, lineam lineae adjungere, vel etiam demere, dum utraque data sit. Puta, si lineae datae AB adjungere oporteat lineam datam BC; vel datae AC datam BC auferre. Cui tamen operi perficiendo aptata videmus tria successive problemata; nempe Prop. 1. 2. 3. primi Euclidis. Illae autem propositiones, cum sint pure Geometricae, possunt in traditione Arithmetica tuto omitti. Quod autem de Angulorum, Superficierum, aut solidorum, Additione vel Subductione dici possit; Vel erit penitus Geometricum, neque ad calculum omnino spectans; nempe si Anguli, superficies, aut corpora, immutata adjungantur; ut, si dato Quadrato ABED, vel ACFG, addendum esset Triangulum ABC; ubi nihil requiritur aliud, quam ipsorum in dato situ fabricam Geometricam: Vel, sicubi calculo opus sit, non solum Additione aut Subductione opus erit, sed ut plurimum Multiplicatione item vel divisione; ubi nempe proportionum ratio habenda est; ut, si quaeratur Quadratum BCHK, aequale quadratis ABED &ACFG simul sumptis; vel Triangulum BCH, aequale similibus ABE, ACF, simul sumptis: aut si quaeratur Quadratum ABED, aequale quadrato BCHK dempto quadrato ACFG; vel Triangulum ABE, aequale triangulo BCH dempto triangulo ACF, ubi praeter figurarum additionem &ablationem, earum item aggregati vel residui transformatio requiritur. Ideoque de hujusmodi Additionibus vel Ablationibus, priusquam de Multiplicatione &Divisione dixerimus, non ita opportunum erat verba facere.