# Opera mathematica. Vol. 1 23-2

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, LIZLZIAISIAIISIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/23-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/23-2

LIZLZIAISIAIISIA ZLALALSLIQLIZLIALICLIS * S TS TIOIEOIE.IISI3 130 ZLALZLI2SIISIAZIAQIS6IS3 & infra 24, habebitur ad latus numerus 8, in 3) 24 (8 quotiente ponendus: quippe in 24 octies praecise continentur 3: nam 3x8 –24. Unde patet numerum 3, numeri 24 esse partem aliquotam, nempe octavam. Si 26 per 3 dividenda sint; in columna tertia Cubi in fronte 3,) & serie transversa octavâ, reperiuntur, non 26, sed 24, binario minor, & ad latus 8; quod indicium est Dividendum 26, continere diviforem 3 octies, atque insuper 2: vel ex Dividendo 26, octies auferri posse divisorem 3, atque insuper restare 2. Hoc residuum, cum subjecto sibi divisore, & interjecta lineolâ, invento quotienti 8 postpono, ut habeatur perfectus quotiens 8 1/2. Quod etiam indicat numerum 3 numeri 26 aliquotam partem non esse, cum hic illum contineat plusquam octies, & minus quam novies. Si vero numerus Dividendus non sit decuplo Divisoris minor, gradatim procedendum est, & varia multipla successivè subducenda; posito primum Divisore sub dividendi gradu supremo, seu ad finistram primo, (saltem si divisor non sit major figura Dividendi eo gradu posita,) & deinceps successive in reliquos locos promoto, usque dum ad locum infimum tandem perveniatur; in singulis interim locis sublato quoties fieri potest Divisore, seu, quod idem est, sublato divisoris multiplo quam fieri potest amplo, e numeris dividendi suprapositis, notato ubique siquod sit residuo; numero item subductionum in quolibet gradu factarum, sive multipli subducti denominatore, seorsim in Quotiente notato; quorum omnium, respectu ad suos gradus habito, collectio (residuo, siquid operatione perfecta supersit lineolae ut dictum est supraposito, cui subscribatur ipse Divisor,) integrum quotientem constituet: sicut & multiplorum omnium subductorum aggregatum, si illa videbitur colligere, (adjecto interim siquid in fine supersit residuo restituet integrum Dividendum; si enim singula subducta restituantur, redibit numerus primo positus: Ipseque numerus Dividendus toties Divisorem continet quoties indicat quotiens, seu quoties ipse quotiens continet unitatem, ut & Quotientem toties quoties Divisor continet unitatem.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
