Latin
NTAETEE
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 23-3
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem haec probatio admodum lubrica; quippe quae solas subductiones examinat non item multiplicationes; &siquis prius, Divisorem in singulas quotientis notas ducendo, error irrepserit, idem adhuc intactus manet, neque hac probatione omnino detegitur, quippe quae multiplicationes illas, sine examine, pro veris habet. Sicui autem nimis laboriosum videbitur, probationibus superius traditis uti; adeoque tantundem operis insumere in operis examinatione seu probatione, quantum in ipsa operatione: Poterit breviorem illam probationem adhibere, quam Novenariam vocant, (qualem supra ostendimus in probatione Additionis &Subductionis;) quae sic instituitur. Numeri Multiplicandi notis omnibus indiscriminatim additis (neglecta locorum consideratione,) indeque, quoties fieri possit, abjectis 9, residuum si quod sit seorsim notetur (vel, si nihil supersit, ciphra;) Deinde &Multiplicantis notis omnibus similiter additis, &abjectis novenis omnibus, residuum item notetur: Haec duo residua invicem ducantur, &abjectis inde9 quoties fieri potest, Residuum, siquod sit, notetur: Denique si hoc residuum idem sit atque Residuum quod proveniet ex omnibus numeri Producti seu Facti notis, ita ut prius additis, abjectis novenis omnibus, indicium est (saltem probabile) operationem rite peractam esse; sin secus, certissimum est alicubi erratum esse. Exsempli gratia. In Multiplicatione apposita, Multiplicandi notae . scribatur ad crucis si1. Deinde in Multiplicatore, 544–9, quibus abjectis, reliqua nota 6, scribatur ad crucis dextram. Hiu Residuis invicem ductis, est 4*6– 24, unde bis abjectis 9, restant 6, (vel 274–60) Hoc Residuum superne scribatur. Deinde numeri producti notae sic ad145–6.) atque hoc Residuum inferne scribatur. Denique quoniam duo Residua, superne &inferne notata, deprehenduntur eadem; conjicio operationem rite peractam; sin fuissent diversa, certum esset admissum esse errorem. In Divisione, pari modo procedendum est. Addantur indiscriminatim notae Divisoris, &,abjectis novenis omnibus, notetur residuum. Quotientis item notae addantur, &abjectis novenis, notetur Residuum. His residuis invicem ductis, (&facto additis, siquod fuerit, Residui Divisionis notis,) &,abjectis novenis, notetur &hoc Residuum.