Latin
NTAETEE
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 23-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sint expositi Parallelogrammi Recta nguli latera circa rectorum angulorum quodlibet, duae rectae, quarum altera sit trium, altera quatuor pedum, (vel palmorum, calamorum, orgyiarum, spithamarum, aut quarumlibet aliarum mensurarum aequalium.) Rectanguli magnitudo sive area reperitur ductu linearum unius in alteram, longitudinis puta in latitudinem, numerorum sevel contra: eodem plane modo quo totidem „tot puncta, vel ries essent computandae. Si enim, verbi gratia disponantur, ut, (si libet) cot milites ordinatim digesti, eâ lege in qualibet serie transversa, quaterni, in qualibet directa, terni conspiciantur; manifestum est ter quaternos, vel quater ternos, ita esse dispositos. Multiplicatis igitur 4 per 3, vel 3 per 4, emerget omnium numerus 12 –3X4. Et pariter in simili quavis cujusvis numeri dispositione faciendum erit, Eodem modo Parallelogrammum 3 pedes latum, &4 pedes longum ex ductu latitudinis in longitudinem, reperietur pe12–3 x4. Cujus quidem rei ratio sic dum quadraticorum facile percipietur. Si enim parallelogrammi istius tam altitudo sive latitudo A, pedum trium, quam basis sive longitudo, pedum 4, dividi supponantur in suos respective pedes; atque a cujusque pedis terAEEEngnnsannana mino ducantur rectae lateribus parallelae, quibus tota figura in particulas quadratas dirimatur, quarum quaelibet sit tam longa quam lata pedem unum, (hoc est, pedem quadratum;) manifestum erit, ex quaelibet contineat ipso Schematis inspectu, in qualibet serie transversa (propter longitudinem quatuor pedum) quatuor quadraticos pedes contineri, ipsasque series (propter altitudinem trium pedum) numero tres esse; adeoque pedes quadraticos omnes esse ter quaternos, hoc est 12 –24* 3. Et quidem, pari ratione, manifestum erit (propter A –3) singulis seriebus erectis tres pedes quadraticos contineri, ipsasque series (propter B =4)