# Opera mathematica. Vol. 1 23

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/23

Si verò inter majores numeros, praeter justa Millia, supersint Centuriae, aut, praeter Centurias, etiam aliquot Decades; aut tandem, praeter Decades, Unitates aliquot; illae etiam sunt apponendae. Ut si proponatur numerus (2345) Bis mille trecenta quadraginta quinque; est numerus ille duobus millibus major, tribus verò millibus minor; ideoque excessus supra Duo Millia, adjungendus est, nempe Trecenta; nec ita tantùm, sed & Quadraginta; & denique Quinque, * Sic apud Graecos; post numeratos decem priores numeros, Eν, Δῦο, τεία, Τέπαρα, Πέντε, ἐξ. Ἐπτὰ, Οκτὰ, Ἐννέα, Δέκα· numerantur deinde Decades, Εικοσι, Τειάκοντα, Τεσαράκοντα; Πεντήκον τα, Ἐξήκοντα, Εβδομήκοντα, Ογδούκοντα. Ἔννεηκοντα, Ἐκατον, ubi diversi Monadum numeri, terminationibus tantùm variati, tot Decades significant; prout apud Latinos Triginta, quadraginta, &c. in quibus terminatio ginta idem valet quod Graecorum κοντα, mutato nempe κ ing (literam ejusdem organi) quod tamen redit nonnunquam in derivatis, nam promiscue dicimus Vigesimus & Vicesimus, item Trigesimus & Tricesimus. Deinde Διακόσια. Τριακόσια, Τεσαρακόσια, Πεντακόσια, Ἐξακόσια, Ἐπτακόσια, Οκτακόσια, 'ἐννακόσια, ducenta, trecenta, quadringenta, quingenta, sexcenta, septingenta, octingenta, non genta. Ubi Graeca vocabula Διακόσια, τειακόσια, &c. a Monadum numeris, δύο, τεία, &c. seu δὲς, τεὶς, &c. cum voce Ἐκατον compositis derivantur: ut Latinorum Ducenta, Trecenta, &c. a vocibus duo, tria, &c. cum voce Centum compositis. Quae sequuntur verò Chiliadum nomina Χίλια, Δισγίλια, Τεισχίλια, &c. respondent Latinorum numeris Mille, Bis Mille, Ter Mille, &c. donec, deventum est ad Μύεια, δισμύεια, &c. Decem Millia, Viginti Millia, & sic deinceps Apud Hebraeos etiam non dispar ratio est Nam post Monadum numeros μUν Που γnω μυ UD DIN ὥγω QU 7 Vnum, dis, tria, quatuor, quinque, sex, septem, octo, novem, detem; sequuntur, DyqU DuU DUDII DIDIN ωγU Dυy INO yun manu Viginii, triginta, quadraginta, quinquaginta, sexaginta, septuaginta, octoginta, nonaginta, Centum: deinde DITND ducenta, TVNO TWτO trecenta, TVNDTIDAN quadringinta, &c. usque ad DN mille, DQON bis mille SION IWW ter mille, & sic deinceps ad i22 decem millia, & quae sequuntur.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
