Latin
FER-IECSICE
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 231
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis enim progressio, sive crescendo sive decrescendo fieri possit; ego tamen tanquam crescentem considero, atque eo sensu quae dicenda sunt intellecta velim. Et propterea, siquis ea decrescenti seriei accommodare velit, id fiet mutatis tantum his vocibus primo &ultimo: Nempe quae jam de primo crescentis dicuntur, illic de termino ultimo decrescentis seriei intelligenda erunt; quae hic de ultino, illic de primo. Quod semel dictum esto, ne saepius opus sit utrumque casum seorsim proponere. Exsempli gratia. 1. Siquis iter conficiens ambulaverit primo die 3 milliaria, secundo 5, tertio 7, &sic deinceps, diurnum iter quotidie augendo binis milliaribus; Quaeritur quor milliaria ambulaturus est die Decimo? Quoniam singuli diea post primum, addunt incrementum duorum milliarium; multiplicetur numerus dierum post primum, nempe 9, in communem excessum 2; &productum 18–9*2, addatur itineri primi diei, eritque 215 184 3 numerus quaesitus: tot nempe milliaria confecturus est die decimo. 2 Si quaeratur insuper, quot toto itinere ambulaverit? Additis termino primo &ultimo (ita ut jam dictum est invento,) ducatur summa in numerum terminorum: producti dimidium est numerus quaesitus. Puta 3421–24; &24* 10–240; hujus numeri semissis, 120, est numerus milliarium toto decem dierum itinere confectorum. 3 Si quaeratur, quoto itineris die ambulaverit 15 milliaria? Ex numero assignato 15. auferatur terminus primus 3; &residuum per communem excessum dividatur: quod prodit, indicat quot diebus post primum ambulaverit. Nempe 15 –F f 3 &2) 12 (6. Septimo igitur die, (sive post primum sex. ambulantur milliaria 15. to, /Si ambulaverit primo die 3 milliaria, decimo 21; &quaeratur communis excessus.