Latin
FER-IECSICE
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 233
Unproofread scanNot analysed yet
Cumque etiam idem sit terminus primus &con munis terminorum excessus; ducto excessu communi in numerum termi, norum, habetur terminus ultimus 40 –20x 2. cui si addatur terminus primus 2, erit 40T 2 –42 extremorum aggregatum; quod ductum in numerum terminorum, dat 42*20– 840 duplum totius itineris; (vel aggregatum ductum in seminumerum terminorum, aut aggregati semissis in numerum terminorum, dat ipsum iter; puta 42*10 –2120 –420;) conficienda igitur sunt milliaria 420, quò omnes illi lapides sigillatim afferantur. Et pari modo alia hujusmodi problemata de Progressione Arithmetica, &excogitari &dissolvi facile poterunt; vel etiam ex vulgaribus Arithmeticae practicae libris depromi; quibus se exercere poterunt tyrones. Nobis recensendis pluribus immorandum esse non duxi. Sed nec in jam traditis singularum operationum rationes aperui, cum non sint admodum intricatae, quin possint, ex operationum Arithmeticarum superius expositarum natura satis intellecta, vel a tyrone, modo advertente, satis percipi; unde &ipse inibi se exerceri non gravatim feret: sed praesertim quod sequente capite tum horum tum aliorum plurimorum problematum huc spectantium traditionem demonstrativam aggressurus sum.