Latin
CAP. XXVII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 235
Unproofread scanNot analysed yet
3 Dato igitur termino primo, cum communi Excessu, &termini cujusvis assignati Indice, sive distantia a primo; A, E, D; invenitur terminus assignatus. nempe A†DE. per praeced. quod enim illic theorematice affirmatur, hic problematice proponitur. 4 Si terminus ultimus sit V; erit penultimus V -E; antepenultimus V –2E; quartus a fine V -3E; &sic deinceps quilibet terminus continue minuendus est communi excessu semel detracto. Id enim postulat definitio. Quanto enim quilibet locus progrediendo augetur, tanto retrocedendo quilibet minuitur. Puta a =V. β =V LE. y =V -2 E &c. 5 Constat igitur terminus quilibet ex termino maximo, dempto toties excessu communi, quot terminus ille gradibus ab ultimo distat. (ipso interim ultimo non computato.) per praeced. Puta, sextus a fine (=VLDE ZVSSE. 6 Dato igitur termino maximo, cum excessu communi, &termini cujusvis assignati distantia ab ultimo; V, E, D; invenitur terminus assignatus. Nempe V -DE. per praeced. 7 Dato termino quovis, cum excessu communi, &cujusvis assignati termini majoris à dato distantia, (puta f, D, E; invenitur terminus assignatus. (ut i. )Nempe toties addendo excessum communem termino dato, quot assignatus a dato gradibus distat. Puta i -f4DE=f+3 E. Nam per defvel prop. 1. pro singulis gradibus semel addendus est communis excessus, 8 Dato termino quovis, cum excessu communi, &cujusvis assignati minoris distantia a dato; (puta f, D, E;) invenitur assignatus. (ut c.) Nempe toties auferendo excessum commu nem, quot assignatus a dato gradibus distat. Puta c=f —DE 3E. Nam per def. vel prop. 14. pro singulis gradibus semel auferendus est communis excessus. 9 Dato igitur excessu communi, cum terminorum quorumvis ab invicem distantia; E, D; datur illorum terminorum differentia. (puta f -e: vel i -f.) nempe DE. per prop. 8. Puta i -f–DE= 3E. per prop. 7. &f —c=DE =3E. per prop. 8. transpositis scilicet utrobíque aequationum terminis. 10 Data vero terminorum quorumvis differentiâ, cum eorundem ab invicem distantia; (puta f –c, D;) datur communis excessus E. Dividendo scilicet differentiam per distantiam.