# Opera mathematica. Vol. 1 24-2

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, LIZLZIAISIAIISIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/24-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/24-2

Exsempli gratia. Si numerus 486 sit bisecandus, sive in duas aequales partes dividendus; vel, si quaeratur quoties in numero 486 contineatur numerus 2; hoc est, si dividere oporteat 486 per 2: Ponatur Divisor 2, sub figura divisoris ad sinistram prima, nempe lub 4; & quaeratur (vel ex memoriâ, vel ex tabella supraposita) quoties in 4 contineantur 2; quod quidem bis fit, nec saepius, (nam ipsius triplum, 2x3 – 6, majus est numero 4, adeoque auferri non pocest) notato igitur in Quotiente numero invento 2, divisoris duplum (quotuplum nempe indicat Quotiens) nempe 4 2x 2, è numero 4 supraposito auferatur, & cum nihil restet utraque figura (2 divisoris, & 4 dividendi) deleantur, (ut quae munus suum jam praestiterint;) estque haec operatio prima. Deinde, promoto Divisore in locum proximum, sub Dividendi figurâ 8, eadem operatio (mutatis mutandis) repetenda est: nempe quaeratur, quoties 2 in 8? & responsum 4 ponatur in quotiente (post numerum 2 istic prius positum) & Divisoris quadruplum, 8 = 2* 4, ex 8 (dividendi numero supraposito) auferatur, & cum nihil restiterit, deletis figuris 2 & 8, perfecta est operatio secunda. Tandem, promoto in locum proximum divisore, ad eandem formam praestanda est operatio tertia; quaeratur nempe, quoties 2 in 6?

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
