# Opera mathematica. Vol. 1 24-6

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/24-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/24-6

Non enim id illic agit Euclides, ut ostendat, quaenam homogeneae quantitates, habeant ad invicem rationes; (quasi quidem ex homogeneis, aliae habeant, aliae non habeant:) sed, cum def. praeced. homogeneas quantitates habere ad invicem rationem ostenderat; docet hac def. quaenam quantitates dicendae erunt invicem homogeneae, adeoque rationem habere: nempe, illae quae, multiplicatae, se mutuo possint superare: contra vero; quibus illud non contingit, haud erunt pro homogeneis habendae. Verbi gratia, linea & superficies, heterogeneae sunt, quia linea, utcunque multiplicata, nunquam aequabit superficiem, nedum superabit: Curvum autem, & rectum; puta diametrum, & perimetrum circuli; homogeneneas quidem esse, (adeoque ad invicem rationem habere,) utut dissimiles; quia tum perimeter diametrum semel sumptam superat, tum diameter quater sumpta superat perimetrum. Nec melioris commatis est quod statim subjungit, lin. 23 Si rationem in Arithmetica definire voluisset Euclides, ne quidem additurus esset κατὰ ποσότητα, (credo equidem; sed potius & illic, κατὰ πηλικότητα, nam & haec ipsa definitio numeris etiam convenit; qui quidem eodem sensu dici possunt μεγέθη, quo vocantur magni. Sed interim quidni additurus esset? ) Non, inquit, additurus esset κτ ποσότητα, Secundum quantitatem, duorum numerorum, aut etiam, numeratarum rerum, inter se relationem spectari: quod numerus cum numero comparari nequeat, nisi secundum numerum, quo major superat minorem, &c. (Imo, inquam, & secundum Rationem qua major superat minorem;) vel contra, minor a majore superatur; vel etiam, alter alteri est aequalis. Nempe Senarius binarium superat, numero quidem quaternario; sed ratione dupla. Nec quidem, numeri ad numerum ratio, magis est numerus, quam, lineae ad lineam ratio, est linea: Sin horum utrumque dicendum velit Meibomiùs (nempe alteram Numerum esse, alteram Lineam;) velim ut ulterius dicat, quî possit ratio lineae bipedalis ad pedalem, atque numeri binarii ad unitatem, eadem esse vel aequalis ratio; cum altera numerus sit, altera linea, hoc est, quantitates invicem heterogeneae! Revera, neque ratio est illic numerus, neque hic linea, sed utrobique tertium quid, nempe multiplicatio in numerum, vel saltem in aliquid generis numerosi, numeris homogeneum. Quippe Duplum (sive in numeris, sive in lineis &c.) est, non tam 2, quam x 2, sive * 1/. Sed, his missis; concedimus in magnitudinibus secundum rationem comparandis, spectandum esse non tam Numerum, seu Quotitatem, quam quantitatem; nempe, non quaeritur Quol, sed Quantum hoc sit ad illud; hoc est Quotuplim, vel saltem Quantuplum.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
