# Opera mathematica. Vol. 1 25-6

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/25-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/25-6

Concedimus etiam, Rationem hanc non semper veris numeris explicabilem esse; sed nonnunquam ἄρρητον & ineffabilem. Sed negamus, hoc omnibus interpretibus fuisse igno ratum. Atque hactenus de duarum priori definitione, 3 d 5, quae dixerat Meibomius perpendimus; & quam nulla de causa ignorantiae omnes incusaverit, vidimus. Videamus quid de altera sentiat, nempe 5d6. ubi definitur quid sit, Rationem ex rationibus componi. Atqui, Majori, inquit, cum admiratione me de altera definitione disserentem audies, Nam & clari Mathematici, & Graeci reprehensionem incurrent; Eutocius sc. & Theo. p. 89. l. 8. Mirum hoc fateor. Quippe cum & clari sint Mathematici, & Graeci, dici, credo, vix potest, hoc ex Graecae literaturae neglecta cultura enatum esse, nec, quod vim vocabuli πλικότης ignorarent, unde tamen eas omnes hallucinaciones pullulasse modo dixerat p. 88. l. 26 & p. 89. l. 6 Verum hinc ansam captat utrique insultandi, dum Euclidem inducit quasi de Eutocio loquentem p. 89. l. 22. Hoc equidem mihi persaudere nequeo, adeo inconsideratum fuisse nostrum Eutocium, virum eximium, quem omnes ex editis in libros divini nostri Archimedis commentariis μαθηματικάτατον judicant. Et de Theone p. 99. l. 28. Hac narratione percellar, nec, quid dicam, habeo. An Theo, noster Theo, dixit rationem sextuplam esse duplam rationis triplae? adeone rationem jam illo tempore sine ratione Mathematici considerarunt? nec Graeca verbatum homines intellexerunt? &c. Videamus itaque, quid sit, de quo hic triumphus agitur. Definitionem illam; 5 d 6. ex editione Graeca recenset p. 78. l. 18. λόγος ἐκ λέγων συγκεῖσαι λέγεται, ὅταν ἄι τῶν λόγων πηλικότητες πολλαπλασιασθεῖσαι, ποιῶσι τινάς' ubi pro τινὰς, legendum censet τινὰ, nempe λόγον. Neque enim, inquit, πηλικότητας quantitates, facile supplebis &c. Mihi quidem, (utut τινὰ potiorem lectionem putem, quam & sequutos video interpretes,) perinde fere videtur utrumvis dicatur. Si legatur τινὰς, interpretandae erunt πλικότητες ipsae quantitates comparatae, sive rationum termini, qui propterea erunt invicem ducendi, ut faciant πρὰς (πλικετηsac, τας,) terminos alios. Non quidem Antecedens unius in suum consequentem, & alterius item in suum; (quod satis absurde supponit Meibamius p. 90. l. 13. &c.) sed antecedens unius in antecedentem alterius, ut proveniat antecedens tertius; & similiter consequens in consequentem, ut proveniat consequens. Puta, si componendae rationes sint 7 & T, erit axa compositae antecedens, & bxβ compositae consequens, ipAQ.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
