# Opera mathematica. Vol. 1 255

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/255

LQQQE Ubi autem major ad minorem est in ratione Superparticulari, Subsuperparsesquialtera, sesquitertia, &c. erit minor illa quantitas ad maticularis. jorem in ratione Subsuperparticulari, subsesquialtera, subsesquitertia, &c. Sic 18 ad 16 sunt in ratione sesquioctava, (nempe ut 9 ad 8,) ergo 16 ad 18 in ratione subsesquioctava. Et pariter in similibus. Apud Aristotelem, ἐπμόειος & ὑπεπιμδειος hoc sensu occurrunt Metaph. 4. & alibi. Et apud alios passimRatio seu proportio Superpartiens ἐπιμερὴς est ratio quantita- Superpartitis majoris ad minorem, quando major minorem semel qui-ens. dem, nec saepius, continet; sed & aliquot insuper ipsius partes aliquotas. Sic 5 ad 3, sunt in ratione Superpartiente: numerus enim quinarius ternarium continet semel, & duos insuper ipsius trientes. Si enim 5 per 3 dividamus, erit quotiens 13. Hujus proportionis species duplicem characterem postulant. Cum enim major minorem contineat, & insuper aliquot ipsius partes aliquotas; dicendum est, quot partes, & quidem quotas continet. Priori respectu dicitur, Superbipartiens, Supertripartiens, Superquadripartiens, Superdecupartiens, &c. prout quantitas major, praeter ipsam minorem, contineat insuper ipsius partes aliquotas, duas, tres, quatuor, decem, &c. Posteriori respectu dicitur superpartiens tertias, superpartiens quartas, quintas, decimas, centesimas, &c. prout partes illae aliquotae sint trientes, quadrantes, &c. hoc est, partes tertiae, quartae, quintae, decimae, centesimae, &c. Sic ratio numeri 5 ad 3, vel 10 ad 6, est superbipartiens tertias: Major enim minorem utrobique semel continet, & insuper duos ipsius trientes, ut ex divisione liquet. Sic 7ad 4, est supertripartiens quartas. Et pariter in similibus.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
