# Opera mathematica. Vol. 1 256

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/256
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/256

Ubi vero quantitatis majoris ad minorem ratio est Superpartiens, superbi partiens, supertripartiens, &c; Erit minoris hujus ad illam majorem, ratio Subsuperpartiens, subsuperbipartiens, subsupertripartiens, &c. Nempe ratio 3 ad 5, vel 6 ad 10, est subsuperbipartiens tertias; et 4 ad 7, subsupertripartiens quartas. Et in aliis pariter. Notandum autem est, in rationibus superpartientibus, denominatorem partis aliquotae majorem esse debere quam est Numerus earundem aliquotarum partium assumptarum. Non igitur dicitur supertripartiens tertias, vel superquadripartiens quartas: nam †/, vel 1/2, tantundem sunt ac 1. Et 1 1/, vel 112, &c. idem est atque 2: ideoque major minorem saepius quam semel contineret; (nempe bis, quod est contra definitionem rationis superpartientis. Multo minus dicendum erit, Superquadripartiens tertias vel quartas, &c. (ut denominator aliquotarum partium minor sit quam earundem numerus;) ita enim major saltem bis supponetur minorem continere, et aliquid insuper. Sed neque rite dicitur, Ratio superbipartiens quartas, sextas, &c; vel supertripartiens sextas, nonas, &c. vel superquadripartiens octavas, decimas, duodecimas, &c; et pariter in similibus: ut denominator aliquotarum partium assumptarum, et earundem numerus, communem aliquem divisorem habeant qui utrumque exacte metiatur. Sunt enim 13 –1 1/2, et 14 = et 11/ –1) &c. Non igitur dicenda est ratio superbipartiens quartas, aut supertripartiens sextas, aut superquadripartiens octavas; sed ratio sesquialtera. Neque item superbipartiens sextas, aut supertripartiens nonas, aut superquadripartiens duodecimas, sed ratio sesquitertia. Neque, superquadripartiens decimas; sed superbipartiens quintas, Et similiter alibi. Siquis urget; per Rationis superpartientis definitionem, hujusmodi loquendi formulas non excludi: Dicendum erit, Rationum definitiones intelligendas esse de Rationibus ad minimos terminos redactis. Prout enim in Fractionibus, (ut post dicetur, ita & in Rationibus describendis, plerumque expedit, ut terminis quam fieri potest minimis describantur, quo melius animus valorem assequatur. Secus enim eadem non raro Ratio et superbipartiens, et supertripartiens, et superquadripartiens, &c. didenda erit. Siquidem superbipartiens quartas, supertripartiens sextas, superquadripartiens octavas, aliaque hujusmodi rationum nomina, eandem ipsam rationem designabunt.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
