Latin
CAP. XXVIII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 257
Unproofread scanNot analysed yet
Imo vero eadem ipsa Ratio et superparticularis erit, et superpartiens: siquidem illa ipsa nomina nuper recensita, quae rationes superpartientes videantur indicare, revera superparticularem rationem significant, nempe sesquialteram. Sunt enim 14––1/ At siquis nihilominus contendat; neque necesse esse, nec quidem semper expedire, ut vel fractiones vel rationes in minimis terminis exprimantur: Neque etiam magnum esse incommodum, eandem ipsam rationem nunc superbipartientem, nunc supertripartientem, &c. fortasse &nonnunquam superparticularem, vel etiam multiplicem, dici posse: Vel etiam, si ratio multipla aut quaecunque alia, tanquam si esset superparticularis, vel superpartiens, vel cujusvis generis, proponatur; neutiquam id formidandum esse, dummodo utcunque sic proponatur ratio ut ipsius valorem mens satis assequi valeat. Ego quidem fateor, non tanti rem esse ut de verbis contendamus: Imo non sine magno nonnunquam commodo, hujusmodi rationum quasi metamorphoses exerceri posse; atque eandem ipsam quantitatem, Protei instar, quacunque libet forma exhiberi posse: quod &ubi opus postulet faciendum erit. At caeteris paribus, ubi nihil in contrarium suadet, tum rationes, tum fractiones, aliaeve quantitates, terminis quam fieri potest simplicibus explicari par est. Restant adhuc duo Rationum genera explicanda; Multiplex superparticularis, &Multiplex superpartiens; cum correlatis. Multiplex- superparticularis, est ratio majoris quantitatis ad minorem, quando major minorem aliquoties continet (salten bis) &unam insuper ipsius aliquotam partem. Ut 9 ad 4. Quippe novenarius quaternarium bis continet, &ipsius insuper quadrantem. Hujus species sunt, Dupla- sesquialtera, Dupla-sesquitertia, Dupla- sesquiquarta, &c. Triplasesquialtera, Tripla- sesquitertia, &c. aliaeque ejusmodi in infinitum.