Latin
26
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 26
Unproofread scanNot analysed yet
Ita series punctorum modo proposita, quae ex uno latere distribuitur juxta proportionem decuplam, in decades, ¢urias, seu decadum decades; adeoque continet unam centuriam, &sex insuper Decades, septemque Unitates: eadem ex alio latere proportione quadrupla distribuitur, in Quaterniones, eorumque quadrupla, &ipsa itidem quadruplata; adeoque continet duos Quaterniones quaternionum quadruplicatorum, &insuper duos Quaterniones quadruplicatos, cum uno etiam Quaternione simplici, tribusque unitatibus. Et revera, alia nonnunquam propor tio aliquibus in rebus usurpatur. Sic enim in fractionibus (ut vocantur) Astronomicis, sive Sexagenariis; 60 minuta quarta constituunt unum minutum tertium; 60 minuta tertia unum secundum; 6osecunda unum minutum primum, &totidem minuta prima, unum gradum, proportione continua sexagecupla. Sic, apud Hebraeos: annus quisque septimus erat Sabbaticus: Sabbaticorum vero quisque septimus erat Jubilaeus: adeoque anni septem con stituunt unam annorum Hebdomadem, &septem hebdomades unam periodum Jubilaicam, sunt enim septies septem (seu septem hebdomades) quadraginta novem. Dicetur forsan, quod Jubilaeus, non quadragesimus nonus, sed quinquagesimus annus erat. Fateor quidem annum quingesimum Jubilaeo destinatum, sed inclusive, subilaeo nempe De Numerorum procreatione eo scilicet modo nempe utrinque posito in computum admisso: dicuntur celebrari quo ludi Olympici quolibet anno quinto revera spatium qua(nempe inclusive) cum tamen Olympias sit tuor annorum, ut notum est. Hoc autem maxime perspicuum est in operationibus Algebraicis; ubi Unitas, Radix, Quadratum, Cubus, aliaeque (ut loquuntur) deinceps potestates, juxta quamlibet proportionem proponuntur. Est autem ille progressus potestatum non nisi graduum in certa ratione progressus.