Latin
27
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 27
Unproofread scanNot analysed yet
Qua vero de causa proportionem Decuplam in disponendis numeris elegerint veteres (primi nempe numerorum dispositores,) potius quam aliam quamvis, cum potuissent ad libitum quamlibet aliam adhibuisse; non nisi conjecturâ valemus assequi, tanquam in re omni memoria antiquiori, Si autem conjecturae locus sit, nulla mihi potior occurrit ratio, quam quod propter Digitorum numerum illud fecerint. Sicut enim Mensurandi rationem ab ipso corpore humano desumptam esse constet (inde nempe desumptae sunt mensurae plurimae, ut Digitus, Pollex, Palmus, Spithama, Pes, Cubitus, Ulna, Passus, Orgyia, &c. )inde &Numerandi pariter rationem desumptam esse, plusquam est probabile. Ideoque cum singulis digitis totidem Unitates numerassent, necesse est, ut, post integram decadem, denuo ab Unitate incipiant, progrediendo ad secundae decadis terminum; &sic deinceps; post quamlibet finitam decadem, denuo ad unitatem redeundo. Atque hactenus Numerorum Constitutionem, ex Unitatibus; &eorum in proportione decupla Dispositionem, per Decadas, Centurias, &Millia, tradidimus. Sequitur ut eorundem Nominum, saltem apud Latinos, Etymologiam, &eorum Notationem sive Scriptionem explicemus, adeóque tam Appellandi quam Describendi rationem. CAP. VI. Latina Numerorum Nomina à Graecis derivantur. Alie quam plurimae Etymologiae passim immisceatur. IUmerorum Nomina quod attinet, eorumque EtymelogiNam; non est ut in omnibus linguis illud prosequar. Nomina numerorum apud Hebraeos, sunt, ni fallor, (vel omnia, vel pleraque saltem,) purè Primitiva, &ad placitum imposita; adeo ut in illorum originem inquirere supervacaneum sit. Atque idem ferè de Graecis dicendum est: vel enim ea lingua purè Primitiva est, nec aliunde derivata, (praeter vocabula nonnulla ab Hebraeis &Arabibus mutuata,) vel saltem, si fuerint olim linguae unde descenderat, illae nunc penitus ignorantur; adeo ut ubi ad Graecam originem deventum sit, non licebit ulterius progredi.