Latin
G OAOORRS,O
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 275
Unproofread scanNot analysed yet
shetrunge, Scacchorum ludus;) Persicum esse, cujus Thema eo Persice est sbesb ranc, quod significat sex species, quae sunt Alsbäh, Alpharzän, Alphit, Alphâras, Alröch, &Bödak. [Hoc est, Rex, Regina, Elephas, Equus, Roch, Pedes) Hominum autem non pauci falluntur, quod ad Alsuli, qui est Aba Beer Ebn Mohammed Ebn Tahya Ebn Abdollah Ebno’1 Abbäs Ebn Sül Takin scriba, autumantes illum, Scacchorum ludum invenisse, eo quod Proverbio originem dedit. Certum autem est Iudi hujus authorem fuisse Sessa Ebn Dabir Indum. Cum enim Ardsbir Ebn Babec, primus Regum Persiae Posteriorum, Calcu*lorum ludum (Tables) invenisset; unde &Narisbir appellatus est Cludus ille) quem ad exemplar mundi composuit: Abacum in duodecim domos distinguens, ad numerum mensium Anni; Calculos triginta, numero dierum mensis. Talos, ad instar sphaerarum circumrotantium; eorumque jactum, ad *instar motus &circulationis earundem; in eisque puncta numero Planetarum, quorum situs quilibet numerum exhibet septenarium, (dum senioni opponitur monas, quinternioni dyas, quaternioni ternio opponitur;) notas quas jactu sortie tur ludens, instar praedeterminationis &decreti divini, quae ec ipsi aliquando favent, aliquande adversantur; ipse autem et calculos pro ratione notarum movet, ita interim ut, si peret spicaci sit ingenio, dignoscere queat res ea arte disponere, ut ec victoriam consequatur, atque adversarium suum superet, stante quod determinaverint tali; quae est via Asshariorum.