# Opera mathematica. Vol. 1 277

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, G OAOORRS,O. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/277

Dein, c illud duplicans, ad areolam usque sexagesimam quartam, quae et est omnium ultima, prodiit summa urbium, sexdecim mille & tercentum octoginta quatuor. Scias autem non esse in uet niverso mundo urbes hisce plures numero. Atque hactenus ille, et Dico ego; ultimam quod producitur duplicando abacum et Schaccorum, est octodecies mille mille, sexies; quadringene ta quadraginta sex mille, quinquies; septingenta quadraginta & quatuor mille, quater; septuaginta tria millia, ter; septingenet ta novem mille, bis; quingenta quinquaginta unum mille; atque c Atque si collecta fuerint illa in unam pyramidem quadratam; ee longitudo erit* sexaginta milliarium; latitudo, par; altitudo & etiam, par secundum milliare quod constat quatuor mille et cubitis vulgo usitatis: quorum quisque est trium spithamarum ec mediocrium. Cum etiam Ardubbae Aegyptiacae mensura sit et cubitus cubicus; pondus ipsius erit, Rotalarum ducentarum ec & quatuor: quarum unaquaeque Rotal est centum quadraginta et quatuor drachmarum: Drachma autem est granorum tri6 tici sexaginta quatuor. ec Porro si numerum, in qualibet areola, quadraverimus; et quadrando producitur qui statuendus est in areola cujus nu&t merus duplus est numeri istius areolae, uno minus. Exsempli ee gratia; ubi quadraverimus quod est in tertia, prodit quod * quintae est: Cumque quadraverimus quod prodiit in quinta, et producitur quod nonae est: Et cum hoc quadraverimus, prodit, quod est decimae septimae: Hoc item quadrato, prodibit * quod est tricesimae tertiae: atque hoc quadrato, prodit quod et est (loci) sexagesimi quinti: Unde si unitatem subtraxeriee mus; reliquum, est summa istius quod est in areolis omnibus * usque ad sexagesimam quartam. Quod si, ante subductam uet nitatem, dimidiaverimus; erit semissis, id quod prodit in areola sexagesima quarta. Atque hac praxi prodit duplicatio abaci Scacchorum, quinque operationibus.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
