# Opera mathematica. Vol. 1 278

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, G OAOORRS,O. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/278

* Dicitur, ex quibus excellunt Indi, quibusque reliquis hominitebus praeiverunt, tria esse. viz. Librum Golailah Wadamnah; 16 ludum Scacchorum; atque novem Figuras numerarias. Cum autem in superioribus, laudatus sit Ebn Chalecan; gravis apud suos author, & magni nominis; lectori forsan non ingratum erit quae apud ipsum, in vita Alsuli, habentur, recitare: quae, latine reddita, sic sonant. Vidi multos qui assererent, Alsuli Scacchorum s. sive Latrunculorum) ludum invenisse. Quod error est. Ejus enim Author fuit Sessa Ebn Daher Indus; Regisque, cujus gratia illum invenit, nomen Shehrâm. Siquidem Ardshir Ebn Babec, primus Regum Persiae posteriorum, ludum Calculorum invenerat, (Nardsbir inde dictum, ab Authore sc. denominatum:) quo mundi, ejusque incolarum, specimen exhibuit; dum Alveum in duodecim domos distinxit, mensium anni numero; calculos triginta, numero dierum cujuslibet mensis, statuens; talos autem, decreti Divini, & mutationum quibus mundi incolas agitat, loco posuit. In summa; longus esset his de rebus sermo, & a proposito nostro alienus. Gloriantibus ergo Persis, ludi calculorum inventione; in Regis Indorum gratiam, Sessa Scacchorum ludum composuit: Quem calculorum Cludoτ longe antecellere censuerunt istius temporis sapientes, ob multa quae enarrare longum esset. Ferunt autem, quod, ubi Sessa ludum istum, a se inventum, Regi Shehramo praedicto exposuisset, ille de hoc miratus, valideque laetatus, jussit ut in Ratiocinatorum consessibus usurpetur, omniumque quae nosset praestantissimum judicavit; utpote qui bello instrumentum esset, religioni vitaeque communi stabilimentum, omnisque commenti fundamentum; atque se gratum ostendit & laetitia affectum, ob insigne quod sibi in regno suo hac ratione contigisset beneficium. Jussitque Sessam, ut, quicquid sibi libueret, peteret. Qui ergo, Opto, inquit, ut tritici granum primâ domo 6 Careola] positum, continue duplicetur, donec ad ultimam perventum fuerit; illudque quicquid fuerit, mihi concedas. Rex autem illud, ut parum quid, contemptu accepit; & male tulit, quod ille exiguum quid & tenne proposuisset, cum ipse magnum aliquod animo concepisset. Cui ille, Nolo, inquit, aliud quam hoc; atque in ea petitione perseveravit; donec ipsius voto annuens [Rex) id ipsi dari jussit.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
