Latin
28
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 28-3
Unproofread scanNot analysed yet
saque propterea ratio composita &g Sin legatur τινὰ, (quod potius crediderim) per rationis πιλικότητα intelligendum erit quod ex antecedentis ad consequentem applicatione emergit, puta quotiens aut fractio. Adeoque rationis 9; vel potius b, quantitas erit ]; &rationis F velx ę quantitas ρ: quae λόγων πολικότητες, invicem ductae, ποιῶσι πνὰ (πηλίκόθητα λόγου, id enim supplendum malim quam λόγον) efficiunt, inquam, compositae rationis quantitatem, (vel, si libet, compositam rationem,) 5 *bβ Atque hunc posteriorem sensum sequuntur Eutocius, Theo, aliique tum antiquiores, tum recentiores Mathematici; fatente Meibomio. pp. 79. 89. &alibi. Nempe Rationis Quantitatem, dicunt, Namerum (seu quod instar numeri est) a quo data ratio denominatur p. 17. l. 1: &sic p. 22. l. 1. &12. Nempe numerum illum, (seu quod instar numeri est, ut ibidem fusius explicatur) qui si in sequentem rationis terminum multiplicetur, efficiat antecedentem. p. 17. l. 7. &30. quae quidem quantitas invenitur, divisa propositae rationis antece dente magnitudine per consequentem p. 79. l. 12. Divisionis igitur quotiens sive sit numerus integer, sive fractus, sive etiam surdus &c.) erit Rationis Denominator, ejusque quantitatem determinabit. Si autem qu veratur, cur Quotiens ille, sive Rationis Denominator, rationis Quantitas diceretur: res non obscura est. Cum enim, verbi gratia, voxdupium sive ratio dupla, tantundem plane significet atque x2 vel *1: Signum multiplicationis x indicat, Rationem esse; &adjunctus Denominator 2 vel? ,Quanta sit illa ratio. Sive, quod tantundem valet, signum, indicat Multiplum (intellige sensu laxiori) vel, si libet, Aliquantuplum &2 vel ]Quam multiplum, sive Quantuplum.