# Opera mathematica. Vol. 1 280

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, G OAOORRS,O. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/280

Atque hoc demonstrative Notum autem est, partem verum est sine dubio. terrae habitabilem circiter quartam ejus sphaerae partem esse, Atque hęc sunt quę de hoc negotio habet Ebn Chalecan, loco citato. Haec autem fusius recitare operae pretium duxi, Quoniam, praeter elegans praesentis negotii exsemplum, idque admodum vetustum, & forte omnium primum; Habemus etiam originem tum ludi Calculorum (Alvei aleatorii,) tum Latrunculorum (Schacchii,) tum etiam Figurarum Numeralium. Nomina vero, quibus Latrunculorum ludus vulgo appellatur, Chesse, Esches, &c. ab ipso authoris nomina Sessa, videntur deducta. Schacchii vero nomen, a Shah, quod Regem significat. Unde & Check seu Shach; quo, inter ludendum, Regi cavendum indicamus: & Shach mät, (hoc est iChah mât, rex moritur,) quo, adverso Rege plane victo, victoriam profitemur. Quod autem ad Calculum, in citatis Authoribus recensitum, attinet: est quidem ille per se satis clarus, ut multa explicatione non indigeat. Id interim Aservetur, quod ex calculo patet, poni nempe, quoad mensuram capacitatis, Kadah. 32768 Grana tritici = Waibah. Kadah Waibah = Ardob. = Granario, Urbi. Granaria – Summae. 32767 Urbes Item, quoad pondus, Rotal. Ardob = Drachmis Rotal Drachma Granis. Denique, quoad mensuram longitudinis, Milliaribus. Parasanga = Milliare – 4000 Cubitis. Cubitus = 3 Spithamis. Ardob = Cubito cubico.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
