Latin
G OAOORRS,O
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 281
Unproofread scanNot analysed yet
octo Congii vini, constituant a Modium Londinensem: qui est octava *A Gallon. a A Bushel. pars Quarterii. Juxta hanc itaque constitutionem, 32 Grana tritici pendent Denarium: 640 Grana, pendent Unciam: 7680 grana, pendent Libram, (adeoque constituunt mensuram Pintae, –Congii:) 61440 grana, constituunt vini Congium: &491520 grana, constituunt Modium. Videtur itaque Modius noster, cui assignantur grana 491520, praeter propter aequalis esse illorum Waibae, cui nempe implendae satis superque sufficiant grana loci vicesimi, hoc est, grana 524288. Item eorum Kadah (nempe 1 Waibae) cui implendae satis superque sufficiant grana loci decimi sexti, hoc est, grana 32768; perinde fere videtur atque Semicongius noster, cui nempe conveniunt grana 30720, quippe toti congio conveniunt grana 61440. Similiter eorum Ardob –6 Waibis, continebit propterea 6 modios Anglicanos circiter. Similiter; cum eorum Ardob pendere dicitur 204 Rotalas; adeoque Waibah, Rotalas 34, hoc est, Drachmas 4896, sive Grana ponderis 313344. Patet vel eorum Grana ponderis, graviora fuisse tritici granis; vel saltem grana tritici quae habentur loco vicesimo, nempe 524288, multo plura esse quam contineat Waibah, quae autem loco decimo nono habentur, pauciora, nempe 262144. Si autem ponantur illorum grana ponderis, nostris aequalia, illorum Rotala, (hoc est grana 9216) superabit libram nostram (eam nempe quam Trojanam vocant, granorum 7680) duabus unciis &semisse fere, adeoque prope accedit ad libram quam vocamus Averdupois, quae aequatur unciis Trojanis 14 1/2, (nempe librae Trojanae, &duabus unciis cum semisse, &insuper duobus denariis; sive unciis 14 &denariis 12. )Si vero eorum grana majora sint; ut nempe eorum Waibah vel aequet Modium nostrum; tum illorum fere duas libras, quas vocamus, Trojanas aequabit saltem 34. Rotalae (pondus Waibae) aequabit 60 libras Trojanas, nempe modii nostri pondus. Accuratam vero mensurarum vel ponderum illorum cum nostris comparationem hinc instituere minime valemus; propterea quod (ubi omnium fundamentum jacitur) grana loci decimi sexti non statuuntur mensuram Kadah praecise implere, sed saltem implere, &potius superare quam deficere.