Latin
29
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 29
Unproofread scanNot analysed yet
)Nverò, in terminatione κοντα, non Radicale est, sed Epentheticum, ideóque in Derivatis excidit; eodem enim prorsus modo ab ἔἰκοσι formatur εἰκοστὸς, ac a τριάκοντα τριακοσός. Sic a Latinorum Triginta formatur Trigesimus; amisso n, &tin 5 converso, ut ῥητίνη resinα, πέύω, Aol. σπύω ρυν, πτερνίζω sperne, &Angl spurn. meto meßis. Ut igitur pro ni in Triginta, substituitur sola literas in Trigesimus; sic pro ν7 in terminatione κοντα, substituitur simplex σ in terminatione κοσι. Sic a λέουτι, τιθέντι, &c. formantur λέ σι, τιθεῖσι, &c. Sic. pro ἀσὶ, πτουσι, &c. dicunt Dores ἐντὶ, τύστοντι, &c. Leviculum autem est illud, quod Latinorum terminatio ginta perg scribitur, Gręcorum verò κοντα per κ, earum enim literarum facillima est commutatio, cùm sint ejusdem organi; Imo ab iisdem vocibus Viginti, Triginta, promiscue dicimus Vigisimus, Trigesimus, &Vicesimus, Tricesimus, (ut supra dictum est,) item Viceni, Triceni. Sic Graecè rάτο dicitur qui Latine Caius; &contra, à Graecis κυβερνάω, κύκνος, fiunt Latina guberno, cignus, aliâque ejusmodi non pauca passim occurrunt. Neque omnino mirum est literas C &G promiscuè usurpari; Quod quidem facile fieri potest, cùm literarum C &G, recte pronunciatarum, (nempe ut Graecorum x &γ) sonus admodum affinis est. Quamvis enim literae istae C &G alios habent nunc dierum sonos ante vocales E &I, quàm ante A, O, V; illud tamen antiquitùs obtinuisse neutiquam est credibile. Nulla enim ratio videtur cur Accipio, Accentus, &c. pro Adcipio, Adcenius, &c. scriberentur; nisi ut sonus literae D transeat in sonum sequentis consonae, (ut cùm corripio, collimo, commuto, arripio, assumo, allicio, appono, altendo, affundo, &c. efferuntur pro conripio, conlimo, &c.) ideóque si C ut S fonaretur, potius Ascipio, Ascentus, &c. scribendum esset, ut in Asscisco, Asscendo, &c. Atque idem dicendum de litera G, propter voces Agger, Aggestum, Suggero, Suggestum, &c. nam certe Adger, Adgestum, &c. mollius sonarent si, G debeat eo sono proferri, quo nos nunc dierum efferimus literam G ante E &I, vel Azger, Azgestum, &c. si Gallorum more efferenda sit. Nam mollior (qui dicitur) sonus literae G, magnam habet apud nos affinitatem cum sono literae D, &literae Z apud Gallos, imo sonum hunc in se continet.