# Opera mathematica. Vol. 1 29-3

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/29-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/29-3

Puta, tum numeri quaternarii ad binarium, tum senarii ad ternarium, eadem est ratio, nempè dupla; quia utrobique antecedens consequentem bis continet; quod antecedentem utrumque per consequentem suum dividendo innotesDistribuitur autem Ratio sive proportio in Rationalem & ratioualem. Rationalis dicitur, quae potest veris numeris exhi beri: puta ut 6 ad 4, quae est ratio sesquialtera. Irrationali autem quae veris numeris exhiberi non potest: ut, in quadrato, ratio Lateris ad Diagonium. Quamvis enim hujusmodi ratio utcunque explicari solet per numeros quos Surdos vocant, puta ut 1 ad V2; tamen, cum numerus Surdus, proprie loquendo, numerus non sit, sed imaginarii cujusdam numeri nota, ideo nec ea ratio veris numeris explicabilis censenda erit, Est nempe, V 2, nota numeri qui supponitur in se ductus numerum 2 producere; sicut V4, numerum notat (nempe 2) qui in se ductus producit 4. Cum autem nullus omnino numerus possibilis sit (vel integer, vel fractus,) qui sui in se multiplicatione producere possit numerum 2; est igitur V2 numeri tantum supposititii & imaginarii, non veri alicujus numeri, nota. Non est itaque illa ratio veris numeris explicabilis, ideoque ratio ἄλογος, ἀρῥητος, irrationalis. Non autem dissimulandum est, Rationalitatis appellationem, ab Euclide passim in Elemento decimo, etiam eis lineis attribui quae potentiâ tantum sunt commensurabiles; hoc est, quarum saltem quadrata rationem habent numeris explicabilem, utut longitudine sint ἀσύμμετροι, incommensurabiles. Atque hoc sensu Latus & Diagonium quadrati erunt Rationalia, quippe quorum quadrata sunt ut numerus ad numerum, puta ut 1 ad 2. Verum alibi non raro obtinet, Rationalia tantum ea dicere quae & σύμμετρα sunt: ut perinde sit ἄλογον esse sive ἄρῥητον, atque ἀσύμμετρον. Sicui vero duriuscula videri possit Rationis Irrationalis appellatio; quae enim λόγον rationem habent ad invicem, qui dici possint ἄλογα? aut etiam ipse λόγος, ἄλογος? Dicendum est, hoc ob vocis λέγος apud Graecos homonymiam obtingere, (quos & Arithmetici Latine sequuntur.) Quippe λόγος (praeter alia significata) etiam Ratiocinium sive Computum significat; unde Logista idem est qui Calculator sive Computator; atque illud ἄλογον, quod calculum fugit, nec vero numero est explicabile: qua de causa & ὄῤῥητον & ἀνεκρώνητον dicitur, inexplicabile, ineffabile, inenarrabile: non quod omnino enarrari non possit, sed non veris numeris possit enarrari.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
