# Opera mathematica. Vol. 1 29-6

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, ABCLABC A. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/29-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/29-6

ABCLABC A ponitur ex B)CD quia ECD ECD quae dicitur λόγος διίσου, ex aequo, sive ex aequalitate. 18d5. Contra vero, Ratio , imminuta ratione Z, est. g3 A JAB. B Quod nonnulli sic efferunt, si ex raquia a ββ tione g auferatur ratio „ manebit ratio ß. Cur autem hanc rationum Imminutionem non pariter definiverit Euclides atque Compositionem sive Continuationem; causa forsan erat, quoniam id minus videbatur necesse, cum utrumque per compositionem fieri possit. Perinde enim est rationem ag ratione imminuere, atque cum ratione 1 comAABB ABα ΑB αν ponere. Nam a 9aβ (g. – Haec autem Rationum Compositio, an Additio judicanda sit an Multiplicatio, haud satis videtur apud Arithmeticos (vel etiam Geometricos) constare. Utut enim certum sit quantitates invicem Multiplicari, non Addi: (nam verbi gratia, Dupsum tripli non idem est atque duplum & triplum, quippe hoc est quintuplum, nam 342– 5; sed Triplum in 2 multiplicatum, adeoque Sextuplum. nempe x3*2–2x6:) Attamen usu fere obtinet, ut rationum potius Additio dicatur, quae est revera multiplicatio. Et quidem ne Multiplicationis nomine jam tandem ex postlimino gaudeat, id maxime impedit, quod Multiplicatio rationum jam alio sensu usurpetur, adeoque homonymia metuenda sit, si pro rationum continuatione sive compositione usurpandam velimus Nam rationum Duplicatio, Triplicatio, aliasve multiplicatio, alio plane sensu jam solet usurpari, quam quo jam loquimur, ut mox dicetur. Malim itaque ut vel Compositio vel (quod vox Graeca συγκεῖθα magis innuere videtur) Continuatio dicatur, quam vel Additio vel Multiplicatio. Designandam autem malim per notam x Multiplicationis, quam per + Additionis; (nam praxin multiplicando exerceri nemo dubitat:) adeoque quae ex a, & Z, componitur raATB tio, scribenda est /75', non autem a Adeoque tota illa de Fractionum Multiplicatione & Divisione tradenda doctrina; de Rationum Continuatione & Imminutione pariter intelligenda erit: sunt enim ipsissima eadem res. Rationum itaque continuendarum praxin in illum locum rejiciendam censui. At cavendum interim ne Ratio composita, λόγος συγκείμενος 5d6 tradita, atque Compositiorationis, συνθεσις λόγε 14d5 definita, pro eodem habeantur. Sunt enim res satis diversae. Quippe illud Additionis, hoc Multiplicationis est negotium. Ut ex ipsis definitionibus citatis constat. Quod innuisse sufficiat. Verum hoc omnino spectat, quod de Ratione Duplicata Triplicata, aliâsve multiplicata tradit Euclides 10d 5, & alibi; vel etiam Subduplicata, Subtriplicata, &c. (Eodem plane modo quo ad Multiplicationem referendae sunt quadratio, Cubicatio aliaevemultiplicationes potestatum generativae; de quibus deinceps dicetur.) Non enim tantundem sonant atque ratio Dupla, Tripla, Subdupla, subtripla, &c. vel Duplex, Triplex, &c. (neque enim ratio Sextupla, rationis Triplae, ratio Duplicata dicitur, De Rationum Compositione. dicitur, utut Dupla sit; quippe Sextuplum est Tripli Duplum.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
