# Opera mathematica. Vol. 1 294

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, ETNIRRZIXR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/294

ETNIRRZIXR. 24 Item; numerorum ab 1 continue proportionalium; erit quilibet terminus, ipsa potestas rationis communis, quae termini illius indici est cognominis. per prop. 2. Nam si A=1, erit ARd ΣIRdARd Atque hinc pendet Regula de Multiplicatione Logarithmica. Nempe, Datorum numerorum Logarithmi simul additi, aequantur Logarithmo numeri ex datorum invicem multiplicatorum producti. per pr. 23. Sunt enim Logarithmi, numerorum ab 1 continue proportionalium Indices. 25 Continue proportionalium; si duorum alter per alterum dividatur, & quotiens in terminum primum ducatur; prodibit terminus cujus index aequatur differentiae indicum terminorum expositorum. Sit majoris index mi n, minorism, adeoque eorum differentian; erunt per pr. 2. ipsi termini ARm Tin, & ARm; facta itaque divisione, ARm) AmTn(Rn, si quotiens ducatur in A, habetur ARn, terminus cujus index n per 26 Si itaque continue proportionalium primus terminus sit 13 quotiens cujusvis termini per quemvis alium divisi, est ipse terminus cujus index aequatur illorum indicum differentiae (Intelligo, excessui indicis divisi supra indicem dividentis; & propterea si hic major fuerit, quotientis index erit negativus.) equitur ex praeced: quia si A = T erit Ru = ARn. 27 Item; numerorum ab I continue proportionalium; si alter per alterum dividatur, erit quotiens, ipsa potestas rationis communis, differentiae indicum datorum numerorum cognominis, nempe ren. per praeced. Atque hinc pendet Regula Divisionis Logarithmicae. Nempe Si ex Logarithmo Dividendi auferatur Logarithmus Divisoris, quod reliquum est, est Logarithmus Quotientis. Quippe Logarithmi sunt numerorum ab 1 continue proportionalium indices. Aliae propositiones de operationibus Logarithmicis; puta, de extractione Radicis Quadraticae, per bipartitionem Logarithmi; & Cubicae per ejusdem tripartitionem, &c. aliaeque consimiles; ex propositionibus jam traditis dependent. Nec opus erit illis fusius explicandis jam immorari, ne nimis digressi videamur. Sufficit digito fontem indicasse. 28 In quantitatum continue proportionalium quotcunque progressione; Quod fit ex ductu termini primi in ultimum, aequatur facto ex mutuo ductu duorum quorumvis terminorum ab extremis aequaliter utrinque remotorum. Vel, Rectangulum sub extremis, aequatur rectangulo sub duobus quibuslibet intermediis ab extremis utrinque aequaliter distantibus. (Intellige; quorum unus tot praecise gradibus ab uno extremo, quot reliquus a reliquo, distat.) Cum enim sit terminorum alter ARd, per pr. 2. alter Rd) V, per pr. 5.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
