Latin
A MARCO
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 3
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc animo fretus, (quod praefat. pag. 3. indicat,) Principia quaedam Geometrica convellere suscepit. Et quidem, ut sciolum vulgus etiam intelligendi difficultate, ab his arceret; breviter &presse omnig primum conceperat. Et quanquam, mutata deinde sententia, interpolata multa fuerint &late explicata, quae ad intelligendam doctrinam ipsam pertinere viderentur: Vt tamen sciolos adhuc torqueret, multa concinne admodum &jucunde excogitata, etiamnum omisit. Nequis autem, audaciores jam fieri homines, non sapientiores, causetur, qui veterum tradita, adamantinis fundamentis suffulta, ausint sollicitare; ipsumque, nugis suis animatum, Sisyphi saxo majus volvere, suspicetur; adeoque vel Josephi Scaligeri infortunio monitum, qui impotenti animo divini Archimedis nomini insultarat, ab his inceptis deterreri posse, vel etiam debere: Ille potius, immortalitatem ex novis suis in hoc pulvere inventis consequi anbelans, omnem sibi posteritatem demereri posse confidit; Neque tantum Euclidis praecipua quaedam Geometriae Elementa convulsum iri; sed &simul Archimedis; veterumque omnium, famam, &doctrinae soliditatem, ineluctabili quodam fato, hoc tempore ruituram. Nempe huc spectant, libri sui paginae primores septem. Quum itaque non modo, Pythagoras, Eudoxus, &c. ad rei veritatem non omnino penetrarunt, sed &quaedam, quae veteres recte docuerant, sinistra recentiorum interpretatione sunt depravata: Utrique malo succurrendum statuit, pag. 9. Itaque &recentiores omnes inquit, reprehendam, qui antiquos non intellexerunt; &antiquos corrigam, qui male quaedam prodiderunt; utrosque insuper nova docturus. Atque haec quidem est suscepti ratio. Quanta vero hoc curâ praestitum fuerit: successu quanto; non item gravabitur indicare. Quamvis enim, pro eo quo erat acumine, &sagacitate, duarum horarum spacio illius doctrinae fundamenta excogitaverii, quam tum Veteres tum Recentiores omnes hactenus ignorarunt: attamen, ne, nimis festinans, aut caecos parturiret catulos, aut informes; lambendo, &relambendo, satis prospexit: quippe in quibus deinde examinandis integro quinquennio fuit occupatus. Praefat. p. 2. quod &subinde itidem monet pag. seq. Successu autem eo factum est, ut &Deo opt. max. humillimas, inquit, gratias agere deberem, qui, ad inveniendum, ingenium suffecit; &disciplinis Mathematicis gratulari, quod certiora in posterum tradere possint: Idque eo magis, quo majus est falsum invenisse, quod omnes sapientes verum credebant; quam novi aliquid in eo reperisse, de quo multi ante dubitarant. quod monet praef. p. 1. Et prop.