Latin
CAP. XXVIII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 30-2
Unproofread scanNot analysed yet
Distribuitur porro Ratio, in rationem Aequalitatis, &rationem Inaequalitatis. Illa est, cum comparata sunt aequalia. Haec, cum inaequalia. Sic 2 ad 2, &4 ad 4, &/ad /,&c. sunt in ratione Aequalitatis constituta. At 2 ad 3, &5 ad 4, &4 ad 5, &c in ratione Inaequalitatis. Sicui interim nomina Aequalitatis &Inaequalitatis, potius ad alteram comparationem, quae est quoad Differentiam, referenda videantur, quam ad hanc quae est quoad Rationem: Ego quidem non repugno. Nam quod, quoad differentiam, alteri Aequale dicitur; id forsan, quoad rationem, rectius dicatur Simplum. Verum hoc non tanti est ut receptas jam appellationes innovandas contendam. Notandum hic est, Rationem Aequalitatis, &Rationalem esse; nempe ut 1 ad 1: At non contra, rationem omnem Rationalem, esse &rationem Aequalitatis. Item, omnem rationem Irrationalem, esse &Inaequalitatis rationem; non autem contra, omnem Inaequalitatis rationem, esse &Irrationalem: quippe dupla, tripla, aliaeque infinitae Inaequalitatis rationes sunt, Rationales tamen. Ratio Inaequalitatis (sive Rationalis fuerit sive Irrationalis) subdividitur rursus in rationem (sive proportionem) Majoris inaequalitatis, &Minoris. (Vel in rationem Majoritmtis &Minoritatis. )Illa est, quantitatis majoris ad minorem; ut 4 ad 2. Haec, minoris ad majorem; ut 2 ad 4. Rationis sive proportionis Majoris inaequalitatis (Rationalis intellige; nam, de rationum irrationalium nominibus Scriptores nondum fuerunt solliciti;) quinque solent constitui genera Multiplex, Superparticularis, Superpartiens, Multiplex- superparticularis, &Multiplex- superpartiens. Et pariter Minoris inaequalitatis ratio (rationalis) in totidem solet genera distribui, iisdem insignita nominibus, praefixa tantum particula Sub. nempe Submultiplex, Subsuperparticularis, Subsuperpartiens, Submultiplex superparticularis, Submultiplex-superpartiens.