Latin
30
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 30-5
Unproofread scanNot analysed yet
Nec enim ita solus loquitur Theo Alexandrinus; sed &hunc secuti sunt Cardanus, Rodulphus Volumnius, Clavius, &c. p. 167. l. 10. Claviumque secuta est (non modo Gregorius a Sancio Vincentio, modo dictus, sed) tota Mathematicorum cohors ad nostra usque tempora. Iin. 14. Similiter, p. 161. l. 8. Theon &tota Mathematicorum posteritas. Item p. 165. l. 17. Hoc Theo vult &Eutocius, omniumque juniorum Mathematicorum filii. Sed &ante hos, Nichomachus Gerasenus, &Heronas, ut liquet p. 17. l. 3. &Meibomius fatetur p. 165, I. ult. &p. 166. l. 3. Sed &Ptolemaeus, ut liquet p. 190. l. 8. &fatetur Meibomius p. 192. l. 1. Et Porphyrius, ut liquet p. 191. l. 21, 29. Cum autem tot produxerit Meibomius, qui ita sint loquuti, tum Veteres tum Recentiores: ne unum quidem (quod notandum est) produxit vel ex Veteribus vel ex Recentioribus, qui hanc loquendi formam vel repudiaverit, vel etiam culpaverit. Adeoque, si sit error, saltem communis error est; &(si Juristis credimus) communis error facit jus; praesertim in vocabulorum significationibus, &loquendi formulis; quibus non alia praescribi solet norma, quam mos loquendi. Quicunque autem sint, qui ita fuerint locuti; omnino tamen falsum esse praedicat Meibomius; Tripli duplum esse sextuplum; sive ut loquitur Theon p. 25. l. 28. ἐὰν τὸ τριπλάσιόν πνος διπλασίασωμεν, γίνεται αὐτοῦ ἐξαπλάσιον, si iriplum alicujus duplaverimus, fiet ipsius sextuplum; Et quae sunt hujusmodi. Verum, inquit, est, ternarium, rationis triplae antecedentem (dixisset potius, denominatorem,) duplicatum, fieri senarium; sed falsum, illud quod triplum alicujus est, duplicatum, fieri sextuplum. At ego inquam, nihil video, cur illud dicatur falsum: imo omnino judico verissimum. Nec ita tantum loquutos esse per omnia, quantum liquet, secula Mathematicos; sed &vere loquutos. Exponantur, si libet, tres quantitates inaequales, A, C, F: Sitque C triplum τοῦ A, &F duplum: τοῦ C: Annon F, quod est duplum τe C, hoc est, (ex hypothesi) duplum tripli τῦ A, est ipsius A sextuplum? Nemo certe sanus negabit. Vel sic, C=3A, &F=2C= 2134–6A: Vel, nisi hoc per se jam satis sit perspicuum, assumamus, ex Euclide, Axioma sextum, Ejusdem duplicia sunt inter se aequalia. Adeoque &(per Axioma primum) Aequalium duplicia sunt inter se aequalia. Unde sic argumentamur. Tò C aequatur triplo A: ex hypothesi: Ergo, per Axioma citatum, Duplum aῆ C, aequatur duplo τῦ tripli A. At Duplum τοῦ C, (vel fatente, credo, Meibomio,) est Sextuplum τοῦ A: ergo &,Duplum tripli A, est sextuplum τe A. Si autem nec dum sit satis perspicuum; id ipsum sic quartò aggrediamur.