# Opera mathematica. Vol. 1 31.5-6

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 31.5 to 31.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/31.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/31.5

Si terminus ultimus per communem rationem multiplicetur, (sive, quod tantundem est, progressio per unum adhac gradum continuetur;) atque inde auferatur terminus primus, & quod restat per numerum unitate minorem quam est communis ratio dividatur; prodibit progressionis summa. Hoc est, si terminus primus seu minimus dicatur A, maximus V, communis ratio R, & progressionis summa S. erit VRLA = S. Cujus Regulae deREI monstrationem deinceps exponemus. Sic in progressione adjuncta, decem terminorum. Terminus ultimus 39366 in communem rationem 3 ductus, facit 118098; unde demptis 2 (termino primo) restant 118096. Qui numerus per 2 (numerum unitate minorem quam est 3, ratio communis, divisus, quotientem exhibet 59048, totius progressionis summam. Quae quidem eadem est & quae ex terminis omnibus continue additis emergit. Cum autem res taedio plena videri possit, in prolixioribus saltem progressionibus, singulos terminos continua multiplicatione ligillatim investigare; Hujus itaque operationis compendium quaerit problema illud alterum; Nempe Progressionis cujusvis inchoatae, terminum ultimum, aliumve quemvis assignatum, a primo satis remotum, invenire. Quod hoc pacto faciendum docent. Progressio exposita per aliquot saltem gradus inchoetur. Et singuli termini notari intelligantur totidem numeris naturali serie progrediemibus a ciphra inchoatis; puta O, 1, 2. 3. 4, &c.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
