# Opera mathematica. Vol. 1 32-2

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, CAP. XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/32-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/32-2

CAP. XXXII. De Logarithmorum Oligine & VsuISt autem ea, quam superiori capite tradidimus, Regula, E(de terminis remotioribus intermediis, quasi per saltum, inveniendis,) maximi quidem momenti Regula: non tam ab eum, quem jam ostendimus, illius usum; quam ob insigniora quae inde defluxerunt commoda. Ex hoc enim fundamento, dependet, Mirificum illud Logarithmorum inventum: Quod inchoavit quidem Nobilissimus Johannes Nepperus, Merchistonii apud Scotos Baro: perfecit autem & consummavit, Egregius ille Geometra Henricus Briggius, Praecessor olim meus meritissimus, Professorum Geometriae Savilianorum primus; nec hujus tantum subsellii, sed & totius Academae decus & ornamentum. Totum, inquam, illud Logarithmorum negotium hoc fundamento nititur. Sunt enim Logerithmi, numeri Arithmetice proportionales, totidem Geometrice proportionalium, Indices. Horum autem Indicum, sive Logarithmorum, ope, per Additionem & Subductionem magna facilitate id perficitur, quod in veris Numeris non nisi per Multiplicationem & Divisionem faciendum erat. Item, per Bipartitionem, Tripartitionem, Quadripartitionem, &c. id perficitur, quod naturali methodo per Extractionem Radicis Quadraticae, Cubicae, Biquadraticae, &c. perficiendum est. Statuerunt quippe illi, Logarithmorum Magistri, (communicatis consiliis,) numerorum Geometrice proIndices, ssive Logarithmos, Arithmetice proportionales, O, 1, 2, 3, &c. Ad numeros autem istis intermedios, bis item intermedios Logarithmos, debita ratione interjectos, aptarunt. Indicibus nempe, sive Logarithmis, integris De Logarithmis. CAP. 32 3, 39794, est Logarithmus numeri 25x 100– 2500. Pariter, si numeri Logar. Num: 25, logarithmo 1, 39794, adjiciatur numeri 75, logarithmus 1, 87506; horum aggregatum 3, 27300 est logarithmus cui in canone convenit numerus 1875. Eodem modo; in continue proportionalibus, 1, 2, 4, &c.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
