# Opera mathematica. Vol. 1 32-3

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, ECACCECX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/32-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/32-3

Verum, inquies, cum ex hypothesi inscripta OO, hoc est, in praesenti casu, AO, occurrat curvae in A, erit & ipsum punctum A, punctorum D alterum, nempe superius: cumque eidem puncto A, coincidas etiam punctum G, qui fieri potest, ut GD superius, hoc est AA, seu potius ipsum A punctum, aequari possit 3dV3? (nisi saltem sit d=zo, quod non supponitur.) Et quidem, cum antea demonstratum sit, AD (hoc est DD) = 3dV3; quî fieri potest ut jam sit DD = 6dV 3? Dicam brevi quî hoc fiat. Nempe; aequationis 12–27d2. radices duas (nec enim plures habet) † 3dV 3, - 3dV 3, duo designare puncta D (nempe rectas GD, GD terminantia,) quorum alterum tanto superius est, quanto alterum est inferius puncto G vel (in presenti casu) A: verum aliud adhuc esse punctum D quod ipsi A coincidit, preter duo illa D, hac aequatione designata. Quod ne miremur, animadvertendum est, utut aequatio r2 –27d2 quadratica cum fit, non nisi duas habeat radices, eam tamen unde huc deventum est, 9dq* Σq' –-27d2g, cubica cum fuerit, omnino tres habuisse, (vel reales vel saltem imaginarias;) quarum cum in processu perierit una, non tamen ea propterea prorsus negligenda est, sed solicite potius inquirenda. Non autem ea prius perierat, quam positum fuerit tum q= 3d=r, tum etiam (nam nisi & hoc etiam ponatur nondum periit) g= 2d.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
