Latin
ATTIA C
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 327
Unproofread scanNot analysed yet
Si sint tres quantitates, A, B, C; aliaeque ipsis numero aequales, α, β, y; quae binatim sumptae sunt in eadem ratione, (puta A. B:: α. β. &B. O: : C. γ.) ex aequali (δuίσs) autem prima major sit quam tertia; &quarta quam sexta major erit: Et si aequalis, aequalis: sin miner, minor. Nam A. C:: α. γ. ut ostendemus ad prop. 21. Si sint ires quantitates, A, B, C; aliaeque ipsis numero aequales, a, C, γ; quae binatim sumptae sint in eadem ratione; sit autem perturbata earum proportio (puta A. B: : C. γ. &B. C:: a. 6.) sitque ex aequali prima major quam tertia; erit &quarta quam sexta major: &,si aequalis, aequalis; sin minor, minor. Nam &hic A. C::α. γ. ut ostendemus prop. 23. Sunt enim hae duae propositiones, Lemmata ad duas sequentes, quas cum nos sine harum ope demonstraturi simus, erunt eadem opera &hae a fortiori demonstratae. Quid autem significent illae voces ex aequali, sive ex aequo, &proportio perturbata; ostenditur 17, 18, 19, def. 5. Ex aequalitate ratio, (sive ex aequali, vel ex aequo, διίσου) est, ubi plures sunt quantitates, sumptio extremorum per subtractionem mediorum; sive, omissis mediis. 17 d. 5. Ordinata proportio ⟨τεταγμένη ἄναλογία) est, quando est ut antecedens ad consequentem, sic antecedens ad consequentem; ut autem consequens ad aliam quampiam, sic consequens ad aliam quampiam. 18d 5. Cujus exsemplum habemus per 20, &22. Perturbata vero proportio (τεταρὸγμένη ἀναλογία) est, quando, cum tres sint quantitates aliaeque illis numero aequales, est, ut in primis quantitatibus antecedens ad consequentem, ita in secundis quantitatibus antecedens ad consequentem; ut autem in primis quantitatibus consequens ad aliam quampiam, ita in secundis alia quaepiam ad aniecedentem. 19d 5. Cujus exsemplum habetur prop. 21, &23. Vel sic; si ut in primoribus prima ad secundam, sic in alteris secunda ad tertiam; ut autem in primoribus secunda ad tertiam, sic in alteris prima ad secundam. S f. 3 22 Si sint quotcunq, quantitates A, B, C, &c. aliaeque ipsis numero aequales, à, β, y, &c. quae binatim sumptae sint in eadem ratione, (puta A. B:: α. β, &B. C: β. γ. &c.) &ex aequali in eadem ratione erunt; Nempe A. C: :a. γ. Nam quia F =3 &G ABA erit BVG-EGTCA 7 deoque. A. C:: α. y. Et similiter quotcunque fuerint utrobique quantitates. Habetur autem hîc exsemplum rationis compositae; ut &prop. sequente. 23 Si sint tres quantitates A, B, C, &c. aliaeque ipsis numero aequales α, β, y; quae binatim sumptae sint in eadem ratione, sit autem perturbata earum proportio; (nempe A. B:: β. γ. &B. C: :α. β.