# Opera mathematica. Vol. 1 327

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, ATTIA C. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/327
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/327

Si sint tres quantitates, A, B, C; aliaeque ipsis numero aequales, α, β, y; quae binatim sumptae sunt in eadem ratione, (puta A. B:: α. β. & B. O:: C. γ.) ex aequali (δuίσs) autem prima major sit quam tertia; & quarta quam sexta major erit: Et si aequalis, aequalis: sin miner, minor. Nam A. C:: α. γ. ut ostendemus ad prop. 21. Si sint ires quantitates, A, B, C; aliaeque ipsis numero aequales, a, C, γ; quae binatim sumptae sint in eadem ratione; sit autem perturbata earum proportio (puta A. B:: C. γ. & B. C:: a. 6.) sitque ex aequali prima major quam tertia; erit & quarta quam sexta major: &, si aequalis, aequalis; sin minor, minor. Nam & hic A. C::α. γ. ut ostendemus prop. 23. Sunt enim hae duae propositiones, Lemmata ad duas sequentes, quas cum nos sine harum ope demonstraturi simus, erunt eadem opera & hae a fortiori demonstratae. Quid autem significent illae voces ex aequali, sive ex aequo, & proportio perturbata; ostenditur 17, 18, 19, def. 5. Ex aequalitate ratio, (sive ex aequali, vel ex aequo, διίσου) est, ubi plures sunt quantitates, sumptio extremorum per subtractionem mediorum; sive, omissis mediis. 17 d. 5. Ordinata proportio ⟨τεταγμένη ἄναλογία) est, quando est ut antecedens ad consequentem, sic antecedens ad consequentem; ut autem consequens ad aliam quampiam, sic consequens ad aliam quampiam. 18d 5. Cujus exsemplum habemus per 20, & 22. Perturbata vero proportio (τεταρὸγμένη ἀναλογία) est, quando, cum tres sint quantitates aliaeque illis numero aequales, est, ut in primis quantitatibus antecedens ad consequentem, ita in secundis quantitatibus antecedens ad consequentem; ut autem in primis quantitatibus consequens ad aliam quampiam, ita in secundis alia quaepiam ad aniecedentem. 19d 5. Cujus exsemplum habetur prop. 21, & 23. Vel sic; si ut in primoribus prima ad secundam, sic in alteris secunda ad tertiam; ut autem in primoribus secunda ad tertiam, sic in alteris prima ad secundam. S f. 3 22 Si sint quotcunq, quantitates A, B, C, &c. aliaeque ipsis numero aequales, à, β, y, &c. quae binatim sumptae sint in eadem ratione, (puta A. B:: α. β, & B. C: β. γ. &c.) & ex aequali in eadem ratione erunt; Nempe A. C: :a. γ. Nam quia F = 3 & G ABA erit BVG-EGTCA 7 deoque. A. C:: α. y. Et similiter quotcunque fuerint utrobique quantitates. Habetur autem hîc exsemplum rationis compositae; ut & prop. sequente. 23 Si sint tres quantitates A, B, C, &c. aliaeque ipsis numero aequales α, β, y; quae binatim sumptae sint in eadem ratione, sit autem perturbata earum proportio; (nempe A. B:: β. γ. & B. C: :α. β.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
