# Opera mathematica. Vol. 1 33-5

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/33-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/33-5

Duplum, communi sententia, omnes homines judicam, quod bis habet simplum; triplum, quod tria simpla aequat; centuplum, quod cenium; (&, ni fallor, sextuplum, quod sex:) asserente Meibomio p. 170. l. 13. Ergo cum C sit, ex hypothesi, triplum A; erit C aequale τ A ter posito; hoc est, C = 3AZATATA. Item, cum F sit, ex hypothesi, duplum τυ C, erit F aequale τ C bis posito, adeoque & 3A bis posito, hoc est, ipsis ATATA bis positis, hoc est, A4AψA plus ALATA, hoc est AJATATAZATA, hoc est, τ A sexies posito, hoc est, sextuplo τοῦ A. Quod erat demonstrandum. Verum itaque est quod affirmat Theon, ἐὰν τριπλάσιόν τινος διπαλασιάσωμεν, γίνεται ἐντοῦ ἐξαπλάσιον, si triplum alicujus duplaverimus, fiet ipsius sexiuplum. ὅπερ ἔδει δεῖξαι. Verum quidem est, nec nos inficias imus, quod longe alio sensu dicatur, rationis triplae ratio duplicata (διπλασίων) est noncupla; quia nempe / 2 1/2– 1/2: ob continuam multiplicationem. At interim non minus verum est, & tripli duplum esse sextuplum; quia nempe +x2–°: quod affirmat Theon, & cum illo, excepto Meibomio, alii omnes. Atque eadem ratione, tripli semissem, sive semissis triplum, dicimus sesquialterum, (quod affirmat Theon p. 28. l. 18. 3* 3–2–13. Sic semissis, sive subdupli, duplum, dicimus integrum, quia 1/κ2 – 1/ – 1. quanquam verum etiam sit, rationis subduplae rationem (non duplam Siπλάσιον, sed) duplicatam, διπλασίονα, esse subquadruplam, quia ? Quae omnia cum ita clara sint ut nihil magis, non est cur aut explodat ea Meibomius, aut, si explodat vel maxime, nos illud moveat. Et quidem, si (quod ait Meibomius p. 99. l. 26. Elementa quoque Euclidis, ad quae fuse haec tradidit Clavius, hanc explicationem ferre sint coacta: non est tamen, cur id, vel nos, vel ipsum Euclidem, male habeat; quippe cui Euclides nuspiam refragatur. Quod autem Archimedes (ut p. 101. 15. ) rationem 25 dixerit ἡμιόλιον sesquialteram Tintellige, triplicatae subduplicatem) rationis seu potionis +/ seu 1/2, & rationem 1/2 esse διπλασίονα duplam s. rationis tius duplicatam, sic enim rectius vertenda esset ea vox Est siseu3: nos nihil movet, quippe & nos idem dicimus. 1/2. Hoc est, quantitas 1/ est quadratum, (sive potestas secunda, sive ratio duplicata,) quantitatis 1/2: Et quantitas23 est Cubus (sive potestas tertia, sive ratio triplicata,) quantitatis 1/2, quae est radix quadratica (sive potestas subsecunda, sive ratio subduplicata,) quantitatis /2. Quod autem nec Theo hoc intellexerit, nec ex posterioribus Mathematicis, ad nostra usque tenpora, ullus; miror equidem, quâ fronte Meibomius affirmare sustinet. Nam, quis non?

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
