# Opera mathematica. Vol. 1 33

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, FER-IECSICE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/33

Ut, in schemate apposito; ut habeatur area figurae exterios ris, areae quadrati, addendae sunt quatuor semicirculorum areae; Figurae item interioris area, totidem semicirculis ex area quaIVVEENNENNNNI drati subductis investigatur. Nonnunquam vero sola figurarum Metamorphosi res erit facilitanda. Ut, si mensuranda sit figura Pelicoides dicta (linea semicirculari concava BCD, & duabus quadrantalibus congONEREENVTS vexis, AB, AD, terminata,) aequabitur illius area vel areae quadrati ABCD, vel Parallelogrammi BDEF. Tantundem enim sive Quadrato sive Parallelogrammo ex una parte accedit, quantum ex altera parte aufertur. Et similiter, Lunula, quae arcu quadrantali majoris & semicirculari minoris circuli continetur, aequatur, triangulo, isti sive quadranti sive semicirculo inscripti. Ut ex Hipocratis Chii quadratura Lunulae notum est: & apposito schemate exhibetur. Nempe in sequente pagina. Et similiter alias non raro faciendum erit. Quod breviter insinuasse sufficiat. Atque hoc quidem omnino utile est in figuris maxime irregularibus, quorum ambitus neque rectis neque circularibus lineis terminatur. OAP. i4. De Geodaesia. terminatur.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
