# Opera mathematica. Vol. 1 34

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, FER-IECSICE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/34

Sufficit quippe practico Geometrae, si quam fieri potest proxime, hic addendo, illic tantundem detrahendo, ad huic aequalem rectilineam reducat. Quod quò fiat, consilium in arena capiendum. Atque hactenus quidem universae prope planosum Geodaesiae fundamenta breviter tradidi. Quo tum Multipllcationis tum Divisionis exercitium ostenderem; tum Arithmetices in Geometricis utilitatem, & utriusque simul scientiae sntutem patefaciam. CAP. XXV. Numerorum invicem comparatio. Aliarum item quantitatum: sed nonnisi invicem homogenearum. Comparantur tum quoad Differentiam, tum quoad Rationem. Harum comparationum ab invicem discrimen. Differentia subductione investigatur: Ratio, Divisione; sed ea tantum quae est quantitatum homogenearum. Quantitatum ad heterogeneas Applicatio, quatenus ad Divisionem referenda sit. Rationes omnes invicem homogeneae: non item omnes Differentiae. Ratio an ad quantitatem, an potius ad Qualitatem pertineat. Progressio Arithmetica & Ge metrica: Continua, & Disjuncta. Proportionalium notatio. Proportio Harmonica. Radidimus, in Praecedentibus, celebres illas Arithmeticae

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
