Latin
FER-IECSICE
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 35
Unproofread scanNot analysed yet
Quo autem has numerorum invicem comparationes rectius instituamus, sciendum est Primo; tum quae nos de Numeros rum invicem comparatione jam sumus tradituri, tum quae Euclides per totum librum quintum de Magnitudinum ad insla cem ratione tradit; non Numeris solum aut Magnitudinibus competunt, sed &aliis quibusvis quantitatibus. Quicquid sclicet vel per se vel per accidens quantitatis aut mensurationis capax est, eatenus etiam ad alia sibi homogenea comparari potest, tum quoad differentiam, tum quoad rationem; quippe quibus aequale esse potest aut inaequale. Sciendum secundo; res invicem comparandas esse secundum commune quiddam quod utrisque comparandis inest, aut quidem inesse supponitur; non autem juxta quicquam quod illli vel alteris vel utrisque est alienum. Et propterea quantitates non nisi homogeneas comparandas esse, &quidem prout sunt homogeneae. Sic lineas lineis comparamus, &superficies superficie bus, corpora item corporibus, &numeros numeris, pondera ponderibus, aliasque quantitates non nisi quantitatibus sibi homogeneis. Siquis autem contrarium fecerit, putà datae linet ad datam superficiem, vel temporis ad lineam, &c. rationem sive proportionem inquirens, vel etiam unius super alterum e cessum: idem erit acsi quaesiverit quot liniae constituant superficiem, vel quantum temporis aequetur lineae, sive quot longi tudines efficiant latitudinem; quod non minus absurdum elle quam si quaeratur Quot colores constituant Sonum, &quoSoni constituant Gravitatem. Hoc ipsum tamen sciscitari videntur nonnulli de rebus hujusmodi parum intelligenter philosophantes, dum lineas ex punctis constare somniant, &&lineis superficies: Nescientes interim se idem agere atque si nomeros omnes ex ciphris, sive nullitatibus, componi affirmaren quippe punctum nihil habet longitudinis, nec latitudin lineaSciendum porro, Res homogeneas, &comparationis insicem capaces, comparari posse (juxta illam qua homogene sunt mensuram) dupliciter. Vel enim simpliciter de Differem tia sive excessu quaeritur; scilicet, num inter se differant Quantum differunt; An &Quanto alterum altero majus en zub SAP. 25. quoad Differentiam, &quòad Rationem. aut minus: Vel de Ratione; puta quotuplum vel quantuplum sit hoc illius; num hoc illud contineat semel, bis, ter, &c. aut semel cum semisse, bis cum triente, &c.