# Opera mathematica. Vol. 1 35.4-7

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 35.4 to 35.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/35.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/35.4

In eadem ratione magnitudines esse dicuntur, prima ad secundam & tertia ad quartam, quando primae & tertiae aeque multiplices, secundae & quartae aeque multiplices, juxta quamvis maltiplicationem, utraque utramque vel unà superant, vel unà aequales sunt, vel unà deficiunt, inter se comparatae. Nos hanc definitionem, quamvis veram quidem & Euclidis suscepto satis accommodam, in nostris demonstrationibus omittendam duximus; neque ad hoc κειτήειον proportionalia examinamus. Quippe quod perplexius videtur, nec adeo forsan, tyronibus praesertim, perspicuum. Nec quidem tam proportionalium naturam immediate respicit, quam eorundem affectionem aliquam satis remotam. Nobis autem, qui Rationes superius docuimus Quoto aestimandas, ad rationam sive aequalitatem sive identitatem probandam sufficere videtur, si fuerit aequalitas sive identitas quotorum. Puta si sit g8 est & a. a:: b 8. Et contra. Quod nobis erit, definitionis loco, ejusdem aequalisve rationis. Ubi autem quotus major est, ibi & major ratio; ubi minor, minor. Puta, si G, haec major eβ, erit illa ratio major; si, rit, illa minor. Siquis tamen mallet affectionis alicuius opem in auxilium advocare, quo demonstrationes commodius procedant; ego nullam potiorem novi quam quae a nobis prop. Cap. XXXII. demonstrata est; Et quidem (speciatim de lineis) ab ipso Euclide 16e6. Nempe Si quatuor quantitates fuerint proportionales, factum ab extremis aequatur facto a mediis; & contra. Puta si A. a:: B. β; erit Aβ = aB, & contra, Quod sic ostenditur. Cum sit A. α:: Bβ. hoc est / – g, erit (aequaliter utrinque multiplicando) Α= ρ & Aβ =-B. Contra vero; si Aβ =B, erit (aequaliter utrinque dividendo) A= β , hoc est, A. a:: B. β. Atque ex hoc Lemmate, facilius quam ex illa Euclidis definitione memorata, demonstrari possent omnes illae propositiones ubi illam adhibet Euclides: quod itaque non incommode pro illa Euclidis definitione substitui poterint, His praemonitis, Propositiones aggredior: postquam monuero, quod, pro Magnitudinibus (de quibus solis agit Euclides) nos simpliciter Quantitates ubique substituimus. Quippe de quantitatibus aliis non minus procedunt tum propositiones tum demonstrationes quam de magnitudinibus. Si fuerint quotcunque quantitates, quotcunquam, quantitatum sigillatim aeque multiplae; quotupla est una unius, totuplae erunt & omnes omnium.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
