# Opera mathematica. Vol. 1 35

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, FER-IECSICE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/35

Quo autem has numerorum invicem comparationes rectius instituamus, sciendum est Primo; tum quae nos de Numeros rum invicem comparatione jam sumus tradituri, tum quae Euclides per totum librum quintum de Magnitudinum ad insla cem ratione tradit; non Numeris solum aut Magnitudinibus competunt, sed & aliis quibusvis quantitatibus. Quicquid sclicet vel per se vel per accidens quantitatis aut mensurationis capax est, eatenus etiam ad alia sibi homogenea comparari potest, tum quoad differentiam, tum quoad rationem; quippe quibus aequale esse potest aut inaequale. Sciendum secundo; res invicem comparandas esse secundum commune quiddam quod utrisque comparandis inest, aut quidem inesse supponitur; non autem juxta quicquam quod illli vel alteris vel utrisque est alienum. Et propterea quantitates non nisi homogeneas comparandas esse, & quidem prout sunt homogeneae. Sic lineas lineis comparamus, & superficies superficie bus, corpora item corporibus, & numeros numeris, pondera ponderibus, aliasque quantitates non nisi quantitatibus sibi homogeneis. Siquis autem contrarium fecerit, putà datae linet ad datam superficiem, vel temporis ad lineam, &c. rationem sive proportionem inquirens, vel etiam unius super alterum e cessum: idem erit acsi quaesiverit quot liniae constituant superficiem, vel quantum temporis aequetur lineae, sive quot longi tudines efficiant latitudinem; quod non minus absurdum elle quam si quaeratur Quot colores constituant Sonum, & quoSoni constituant Gravitatem. Hoc ipsum tamen sciscitari videntur nonnulli de rebus hujusmodi parum intelligenter philosophantes, dum lineas ex punctis constare somniant, & & lineis superficies: Nescientes interim se idem agere atque si nomeros omnes ex ciphris, sive nullitatibus, componi affirmaren quippe punctum nihil habet longitudinis, nec latitudin lineaSciendum porro, Res homogeneas, & comparationis insicem capaces, comparari posse (juxta illam qua homogene sunt mensuram) dupliciter. Vel enim simpliciter de Differem tia sive excessu quaeritur; scilicet, num inter se differant Quantum differunt; An & Quanto alterum altero majus en zub SAP. 25. quoad Differentiam, & quòad Rationem. aut minus: Vel de Ratione; puta quotuplum vel quantuplum sit hoc illius; num hoc illud contineat semel, bis, ter, &c. aut semel cum semisse, bis cum triente, &c.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
