Latin
CAP. XXXVII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 351
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus Demonstratio superius aliquoties adducta est. Vel sic. Si terminus quartus, modo in ventus, jam fiat primus, atque operatio inverse instituatur: Nempe ut qui quartus erat ad tertium, ita qui secundus erat, ad quaesitum; factaque operatione prodeat qui fuerat primus, recte processit operatio; sin minus, alicubi erratum est. Puta, si, ut prius, expositis 3. 5:: 9. Q, &Q– 45. adeoque 3. 5:: 9. 45. Examen prodeat quartus instituo invertendo proportionem 45. 9:15 Q. (Nam si quantitates sint proportionales, erunt &inverse propertionales; ut supra ostensum est. )Et quoniam, sic facta operatione, proqui prius fuerat terminus primus, dit quaesitus Q= 3, s jam autem quartus,) patet operationem recte peractam esse. Sed aliis hujusmodi multis modis institui potest hoc examen: Nec tamen tanti est ut plures recenseam. Atque hactenus de Aurea Regula quae dicitur Directa, dictum esto. De Regula inversa dicetur Capite sequente.