# Opera mathematica. Vol. 1 351

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, CAP. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/351

Cujus Demonstratio superius aliquoties adducta est. Vel sic. Si terminus quartus, modo in ventus, jam fiat primus, atque operatio inverse instituatur: Nempe ut qui quartus erat ad tertium, ita qui secundus erat, ad quaesitum; factaque operatione prodeat qui fuerat primus, recte processit operatio; sin minus, alicubi erratum est. Puta, si, ut prius, expositis 3. 5:: 9. Q, & Q– 45. adeoque 3. 5:: 9. 45. Examen prodeat quartus instituo invertendo proportionem 45. 9:15 Q. (Nam si quantitates sint proportionales, erunt & inverse propertionales; ut supra ostensum est. ) Et quoniam, sic facta operatione, proqui prius fuerat terminus primus, dit quaesitus Q= 3, s jam autem quartus,) patet operationem recte peractam esse. Sed aliis hujusmodi multis modis institui potest hoc examen: Nec tamen tanti est ut plures recenseam. Atque hactenus de Aurea Regula quae dicitur Directa, dictum esto. De Regula inversa dicetur Capite sequente.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
