# Opera mathematica. Vol. 1 36.5-8

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1, 36.5 to 36.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/36.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/john-wallis/opera-mathematica-vol-1/36.5

tripli duplum esse sextuplum: Dum ille, tripli duplum, noncuplum esse, contendit; quia nempe, rationis triplae, ratio duplicata, est, noncupla. Deinde; cum ratio /, rationis ], sit ratio duplicata; quam ille pro eodem habet atque rationem duplam; nec interim dubitaverit; quin dupla sit major, quam simpla: statuit, rationem 1 ad 4, majorem esse quam 1 ad 2. Adeoque rationem illam majorem esse vult, non quam definit Euclides, 8 d 5. sed, quae ab aequalitate magis recedit; sive, ut loquitur ille, cujus termini longius inter se distant. (Quasi quidem, idem esset Ratio, atque Inaequalitas.) Ipsamque Aequalitatis rationem, Rationem nihili appellat; utpote ubi nulla est Inaequalitas. Et propterea Prop. 8. & 10. e 5. (& quae inde dependent omnes) falsas esse contendit; quod per eas, dicenda esset ratio 1/, major quam ratio 1. Adeoque & 8 def 5. (cui innituntur) falsam esse. Rationes autem ? & 1/2, item? & 1/2, (atque de aliis pariter,) aequales invicem dicendas vult: Tum; quod idem sit intervallum inter 1 & 2, atque inter 2 & 1; adeoque, secundum illum, eadem ratio: Tum quod utraque, ab aequalitatis ratione aeque recedat. Sicuti enim 11 & –1 (si ipsi credamus) sunt inter se aequales; quia uterque ab o, seu nihilo, (numeri omnis initio, aequaliter distat: ita & ratio ? & 1/2 aequales erunt dicendae; cum utraque ab aequalitatis (sive nihili) ratione aeque recedat. Estque haec totius novae suae doctrinae summa; breviter quidem, sed fideliter recensita; & magis forsan perspicuè quam ipse vellet. Cujus quidem ego refutationem, putassem, primo, hic loci inseruisse; tum quod hanc novam suam doctrinam non antea viderim, quam praecedentia descripta fuerant, & prope omnia jam impressa; tum, quod locus hic sit satis opportunus. Cum vero refutationem, quam, currente prelo, paravi, prolixiorem videam, quam ut uno capiti inseratur; totumque hoc de proportionibus negotium jam supra satis dilucide tradatur, ut, qui à nobis tradita intelligat, non admodum solicitus sit futurus de nova ipsius traditione: Lectorem hic nimia digressione detinendum non censui. Adeoque Refutationem illam seorsim potius, vel, si opus sit, huic tractatui subjungendam reliqui. Ut sicui Meibomius notatur. sicui videatur illius nova doctrina quicquam in se habere ponderis; videre possit, & quid nobis illi reponendum esse duximus.

---

John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
