Latin
CAP. XXXVIII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 363
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. 4I. De Fractionibus sive Minutiis. CAP. XLI. De Fractionibus sive Minutiis. Fractionum origo. Numeri fracti, an veri numeri. Fractionum Explicatio: Notatio. Denominator. Numerator. Fractiones Propriae; Impropriae. Fractionum explicatio altera. Divisionum Quotienies indicant. Explicatio tertia; quae &Irrationalibus conveniat. Fractionum aequipollentia. Earumque cum Rationibus comparatioTRactionum, sive Minutiarum doctrina, qui &Numeri fracti dici Fractionum solent, post absolutam Rationum traditionem, facile ab- origo. solvitur. Fractionum Originem, in superioribus jam ante tradidimus. Nimirum, cum supponat Arithmetica Vnitatem, sive Vnum, numerorum primum esse, minimumque; (quòd Uno Paucius, dici non possit:) reliquosque omnes Unitatum collectione componi: Siquando supponendum sit (quod non raro fit) aliquid Uno minus, sive Unum aliquod in partes dirimendum; quoniam illud vero aliquo numero designari non potest, Numeris (ut loquuntur) Fractis, illud utcunque designare satagunt. (Puta, si supponatur Unum aliquod bisecandum, totius Semisses sic sic designant, /2) Quod ipsum etiam faciunt, siquando duobus quibusvis numeris invicem proximis intermedium aliquod designandum est. Puta, si numerus Ternarius 3, supponatur bisecari; quoniam hujus Semissis, Unitate major est, &Binario minor, nec tamen inter hos numeros (Unitatem &Binarium) alius intercedat intermedius verus numerus; semissem illum utcunque sic designant 1/2, vel etiam 1 1/. Et sin iliter alias. Adeoque numeri Fracti dicti, pro veris Numeris haberi non Numeri Frasolent, neque sub Numeri appellatione apud Euclidem aliosque cti, non veri Numeri. censentur; (apud quos numerorum appellatione non nisi Integri insigniuntur. )Quippe revera qui verbi gratia, Horae Semis sem sive /,dicit; non tam ille Quot horas dicit, quam Quanium horae: adeoque ex campo Arithmetico, in Geometricum transit. Quamvis enim, in Arithmetica, non reperiatur Paucins Vno; reperitur tamen, in Geometria, Minus integro: Et quidem quemadmodum supponit Arithmetica, Vnitatem in infinitum Multiplicabilem; ita Geometria, Integrum in infinitum divilibile: sive, ut Vnum Arithmeticum est multiplicabile, sic Vnum Geometricum, divisibile, in infinitum.