Latin
CAP. XXXVIII
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 365
Unproofread scanNot analysed yet
portionem, assumptum iri: (quippe partes simul omnes; tantundem sunt atque ipsum integrum:) Sin Denominatore major esset numerator, innueret illud jam plures istius Integri partes ejusmodi assumendas, quam inibi omnino contineantur; quod esset impossibile: Superest itaque ut Numerator, sive partium assumendarum numerus, minor sit quam Denominator, sive numerus partium omnium in integro contentarum. Si quando itaque conspiciatur (quod tamen usu non raro obvenire solet) Numerator vel Denominatori aequalis, vel ipso major; Hujusmodi Fractio Impropria dici solet; ut quae quid Unitati aequale vel etiam ipsa majus indicet. Sunt enim hujusmodi Fractiones 1/2, 1, 2, &c. tantundem atque ipsa Vnitas 1 Nempe tum duo semisses, tum tres trientes, tum quatuor quadrantes, &c. ipsum praecise Integrum absolvunt. At ? 2, 3 &c. etiam duo integra; quippe bis tot partes numerat rractio, quot denominator indicat integro contineri. Item a a 2 &c tantundem valent atque 3, sive tria integra. Et in reliquis pariter. Similiter de 1/, /2, &c. judicandum. Cum enim /2, duo semisses, tantundem sint atque 1; erunt /,tres semisses, tantundem atque 1 1/2. unitas cum semisse. Item cum /2, sex trientes, tantundem valeant atque 2; erunt? ,octo trientes, tantundem atque 2 1/2, duo cum duobus trientibus. Et similiter in aliis, ubi Numerator Denominatore major, nec tamen hîc illius aliquota pars. Si enim Denominator sit Numeratoris pars aliquota, fractio haec impropria aequivalet numero integro: Sin minor, nec tamen pars aliquota; aequivalet impropria fractio numero integro cum adjuncta particula seu fractione propria. Cum verò prior illa Fractionum expositio, per Unius Integri in aequales aliquot partes diremptionem, ut ut fractionibus propriis explicandis satis accommoda, impropriis tamen haud usque adeo conveniat, (quippe Unius Integri plures assumi partes non possunt, quam in ipso omnino continentur; quod exigere videatur Impropriae Fractionis numerator denominatore major:) Poterit secundo modo fractionum natura, commodius huic negotio, explicari, per diremptionem, non unius tantum, sed plurium simul Integrorum (quot nempe indicat Numerator) in partes aliquot aequales, (tot nempe quot Denominator postulat,) quarum unam aliquam assumendam fractio indicat. Perinde enim est sive dicamus fractionem?