Latin
CAP. XXXVI
John Wallis, Opera mathematica. Vol. 1 37-3
Unproofread scanNot analysed yet
Interim vero dicimus 10. Αθγον διπλάσιον, aliud plane esse quam Λόγον διπλασίονα, ut supra ostensum est; &,quid inter se distent. 20 Αθγον θιπλάσιον, rationem duplam, simplâ majorem esse, agnoscimus: sed non ita semper λόγον διπλασίονα· (quippe quoties exposita ratio, seu radix, supponitur minor quam 1 vel 1/2; ratio duplicata, triplicata, &c hoc est, quadratum, Cubus, &c. perpetuo decrescunt.) 30 Adeoque non inde sequi dicimus, rationem †/majorem esse quam 1/2, utut illa sit hujus duplicata, adeoque tum 8 d 5, tum 8 &1065, (tum quae hinc dependent,) satis constare. 40. Aequalitatis rationem 1, non rationem nihili dicendam esse, sed simplam. quippe, ut, ubi terminus antecedens consequentem bis continet, duplus dicitur; ubi ter, triplus, &c; ita, ubi semel, simplus dicendus est: adeoque †ratio simpla. 50. Negamus item, tum +1 &–1, esse aequales numeros; tum /&1/2 aequales esse rationes. quippe †1, binario major est quam –1, (nam 41––172) &ratio ? est rationis †/(non inquam, quadruplicata, sed) quadrupla: nempe 1/5 –4* 1/. 60 Negamus item, Rationem tantundem esse atque Inaequalitatem, (quippe &aequalium ad invicem est ratio, non minus quam inaequalium:) Aut etiam idem atque Intervallum. Uti enim, in ratione, ut loquuntur, Arithmetica; eadem est Differentia (quae subductionem spectet) inter 5 &3, atque inter 3 &5; non autem eadem ratio Arithmetica, 5 ad 3, &3 ad 5; quippe illic, excessus binarii; hic, binarii Defectus: Ita, in ratione Geometrica, idem est intervallum (divisione aestimandum) inter a &1, atque inter 1 &2; non autem eadem ratio; sed illic, dupla; hic, subdupla: sive, illic innuitur duplo majus; hic, duplo minus. Et quidem, ut illic, licet eadem Differentia, non tamen idem Residuum; sed 5–3–12, 3– 5––2: ita &hic, lices idem Intervallum, non tamen idem Quotiens; sed 1) 2 (2, 2) 1 (/2. Neque magis sequitur, Quoniam inter 2 &1, atque 1 &2, est idem intervallum, ergo &eadem Ratio, sive Relatio: quam, Quoniam inter Patrem &Filium, atque Filium &Patrem, eadem est distantia, Ergo &eadem Relatio. Et quidem, ut, Generatio, commune Fundamentum est tum Paternitatis, tum Filiationis, relationum sibi mutuo oppositarum: Ita &Intervallum idem, est commune Fundamentum Rationis (quae ipsa est Relatio) tum Duplae tum Subdupla; quae interim ipsae sunt Rationes oppositae, sive Inversae. Sed de his hactenus.